Liuius Andronicus tragoediarum fragmenta


Si malas imitabo, tum tu pretium pro noxa dabis.

 

nam tu Pergama

Accensa et praeda per participes aequiter

Partita est

 

5

Tum autem lasciuum Nerei simum pecus

Ludens ad cantum classem lustratur ..

 

Iamne oculos specie laetauisti optabili?

 

Nemo haec uostrorum ruminetur mulieri.

 

Sollemnitusque †adeo ditali laudet lubens.

 

10

in sedes conlocat se regias:

Clytemestra iuxtim, tertias natae occupant.

 

Ipsus se in terram saucius fligit cadens.

 

Quin quod parere <mihi> uos maiestas mea

Procat, toleratis temploque hanc deducitis?

 

15

Mirum uidetur, quod sit factum iam diu-?

 

Praestatur laus uirtuti, sed multo ocius

Verno gelu tabescit.

 

Confluges ubi conuentu campum totum inumigant

 

etiam minitas? mitte ea quae tua sunt magis quam mea.

 

20

Da mihi hasce opes,

Quas peto, quas precor:

Porrige, opitula!

 

Obsecro te, Anciale, matri ne quid tuae aduorsus fuas.

 

Rarenter uenio.

 

25

Nimis pol inpudenter: seruis praestolaras?

 

ego puerum interea ancillae subdam lactantem meae,

Ne fame perbitat.

 

credito,

Cum illoc olli mea uoluntate numquam limauit caput.

 

30

Florem anculabant Liberi ex carchesiis.

 

sed qui sunt hi, qui ascendunt altum ocrim?

 

celsosque <in> ocris

Aruaque putria et mare magnum.

 

namque Taenari celsos ocris

 

35

Haut ut quem Chiro in Pelio docuit ocri.

 

Mulier, quisquis es, te uolumus.

 

Quo Castalia per struices saxeas lapsu accidit

 

Quem ego nefrendem alui lacteam inmulgens opem

 

dusmo in loco

 

40

Puerarum manibus confectum pulcerrime

 

Quinquertiones praeco in medium <pro>uocat.