Obicitur totiens a te mihi nostra libido;
Crede mihi, uobis imperat ista magis.
Vos, ubi contempti rupistis frena pudoris,
Nescitis captae mentis habere modum.
5
Flamma per incensas citius sedetur aristas,
Fluminaque ad fontis sint reditura caput
Et placidum Syrtes portum et bona litora nautis
Praebeat hospitio saeua Malea suo,
Quam possit uestros quisquam reprehendere cursus
10
Et rabidae stimulos frangere nequitiae.
Testis, Cretaei fastus quae passa iuuenci
Induit abiegnae cornua falsa bouis;
Testis Thessalico flagrans Salmonis Enipeo,
Quae uoluit liquido tota subire deo.
15
Crimen et illa fuit, patria succensa senecta
Arboris in frondis condita Myrrha nouae.
Nam quid Medeae referam, quo tempore matris
Iram natorum caede piauit amor?
Quidue Clytaemestrae, propter quam tota Mycenis
20
Infamis stupro stat Pelopea domus?
Tuque o Minoa uenumdata, Scylla, figura,
Tondes purpurea regna paterna coma.
Hanc igitur dotem uirgo desponderat hosti!
Nise, tuas portas fraude reclusit amor.
25
At uos, innuptae, felicius urite taedas:
Pendet Cretaea tracta puella rate.
Non tamen immerito! Minos sedet arbiter Orci:
Victor erat quamuis, aequus in hoste fuit."