A
"Tu loqueris, cum sis iam noto fabula libro
Et tua sit toto Cynthia lecta foro?"
Cui non his uerbis aspergat tempora sudor?
Aut pudor ingenuis aut retinendus amor.
5
Quod si iam facilis spiraret Cynthia nobis,
Non ego nequitiae dicerer esse caput,
Nec sic per totam infamis traducerer urbem,
Vrerer et quamuis, †nomine† uerba darem.
Quare ne tibi sit mirum me quaerere uilis:
10
Parcius infamant: num tibi causa leuis?
B
Et modo pauonis caudae flabella superbae
Et manibus durae frigus habere pilae
Et cupit interdum talos me poscere eburnos
Quaeque nitent Sacra uilia dona uia.
15
A peream, si me ista mouent dispendia: sed me
Fallaci dominae iam pudet esse iocum!
C
Hoc erat in primis quod me gaudere iubebas?
Tam te formosam non pudet esse leuem?
Vna aut altera nox nondum est in amore peracta,
20
Et dicor lecto iam grauis esse tuo.
Me modo laudabas et carmina nostra legebas:
Ille tuus pennas tam cito uertit amor?
47
Dura est quae multis simulatum fingit amorem
Et se plus uni si qua parare potest.
23
Contendat mecum ingenio, contendat et arte,
In primis una discat amare domo!
25
Si libitum tibi erit, Lernaeas pugnet ad hydras
Et tibi ab Hesperio mala dracone ferat,
Taetra uenena libens et naufragus ebibat undas
Et numquam pro te deneget esse miser:
(Quos utinam in nobis, uita, experiare labores!)
30
Iam tibi de timidis iste proteruus erit,
Qui nunc se in tumidum iactando uenit honorem:
Discidium uobis proximus annus erit!
At me non aetas mutabit tota Sibyllae,
Non labor Alcidae, non niger ille dies.
35
Tu me compones et dices "Ossa, Properti,
Haec tua sunt. Eheu tu mihi certus eras,
Certus eras eheu, quamuis nec sanguine auito
Nobilis et quamuis non ita diues eras."
Nil ego non patiar; numquam me iniuria mutat:
40
Ferre ego formosam nullum onus esse puto.
Credo ego non paucos ista periisse figura,
Credo ego sed multos non habuisse fidem.
Paruo dilexit spatio Minoida Theseus,
Phyllida Demophoon, hospes uterque malus.
45
Iam tibi Iasonia nota est Medea carina
Et modo seruato sola relicta uiro.
49
Noli nobilibus, noli te ecferre beatis:
50
Vix uenit, extremo qui legat ossa die.
Hi tibi nos erimus: sed tu potius precor ut me
Demissis plangas pectora nuda comis.