Propertius elegiae 2, 18

Testo base di riferimento: P. Fedeli, 2005

Cura dell'edizione digitale: C. Formicola, 2010

Inserimento e controllo dei dati: P. Marzano, 2010

Altre sezioni


A

Assiduae multis odium peperere querelae:

      Frangitur in tacito femina saepe uiro.

Si quid uidisti, semper uidisse negato,

      Aut si quid doluit forte, dolere nega!

B

5

Quid mea si canis aetas candesceret annis

     Et faceret scissas languida ruga genas?

At non Tithoni spernens Aurora senectam

      Desertum Eoa passa iacere domo est:

Illum saepe suis descendens fouit in ulnis

10

     Nec prius abiunctos sedula lauit equos;

Illum ad uicinos cum amplexa quiesceret Indos,

     Maturos iterum est questa redire dies;

Illa deos currum conscendens dixit iniquos,

      Inuitum et terris praestitit officium.

15

Cui maiora senis Tithoni gaudia uiui

      Quam grauis amisso Memnone luctus erat.

Cum sene non puduit talem dormire puellam

      Et canae totiens oscula ferre comae.

At tu etiam iuuenem odisti me, perfida, cum sis

20

     Ipsa anus haud longa curua futura die.

C

Quin ego deminuo curam, quod saepe Cupido

     Huic malus esse solet, cui bonus ante fuit.

D

Nunc etiam infectos demens imitare Britannos

     Ludis et externo tincta nitore caput?

31

An si caeruleo quaedam sua tempora fuco

      Tinxerit, idcirco caerula forma bona est?

25

Vt natura dedit, sic omnis recta figura est:

      Turpis Romano Belgicus ore color.

Illi sub terris fiant mala multa puellae,

      Quae mentita suas uertit inepta comas!

Desine! Mi per te poteris formosa uideri:

30

     Mi formosa sat es, si modo saepe uenis.

33

Cum tibi nec frater nec sit tibi filius ullus,

      Frater ego et tibi sim filius unus ego.

35

Ipse tuus semper tibi sit custodia cultus

      Nec nimis ornata fronte sedere uelis.

Credam ego narranti, noli committere, famae:

      Et terram rumor transilit et maria.

3

quid N

quod F P