A
Iste quod est, ego saepe fui: sed fors et in hora
Hoc ipso eiecto carior alter erit.
Penelope poterat bis denos salua per annos
Viuere, tam multis femina digna procis:
5
Coniugium falsa poterat differre Minerua,
Nocturno soluens texta diurna dolo;
Visura et quamuis numquam speraret Vlixem,
Illum exspectando facta remansit anus.
Nec non exanimem amplectens Briseis Achillem
10
Candida uesana uerberat ora manu
Et dominum lauit maerens captiua cruentum,
Appositum flauis in Simoente uadis,
Foedauitque comas et tanti corpus Achilli
Maximaque in parua sustulit ossa manu:
15
Cui tum nec Peleus aderat nec caerula mater
Scyria nec uiduo Deidamia toro.
Tunc igitur ueris gaudebat Graecia nuptis,
Tunc etiam caedes inter et arma pudor.
At tu non una potuisti nocte uacare,
20
Impia, non unum sola manere diem!
Quin etiam multo duxistis pocula risu,
Forsitan et de me uerba fuere mala.
Hic etiam petitur, qui te prius ipse reliquit:
Di faciant, isto capta fruare uiro!
25
Haec mihi uota tuam propter suscepta salutem,
Cum capite hoc Stygiae iam poterentur aquae
Et lectum flentes circum staremus amici?
Hic ubi tum, pro di, perfida, quisue fuit?
Quid si longinquos retinerer miles ad Indos,
30
Aut mea si staret nauis in Oceano?
Sed uobis facile est uerba et componere fraudes:
Hoc unum didicit femina semper opus.
Non sic incertae mutantur flamine Syrtes,
Nec folia hiberno tam tremefacta Noto,
35
Quam cito feminea non constat foedus in ira,
Siue ea causa grauis, siue ea causa leuis.
Nunc, quoniam ista tibi placuit sententia, cedam:
Tela, precor, pueri, promite acuta magis,
Figite certantes atque hanc mihi soluite uitam!
40
Sanguis erit uobis maxima palma meus.
Sidera sunt testes et matutina pruina
Et furtim misero ianua aperta mihi,
Te nihil in uita nobis acceptius umquam:
Nunc quoque erit, quamuis sis inimica, nihil;
45
Nec domina ulla meo ponet uestigia lecto:
Solus ero, quoniam non licet esse tuum.
Atque utinam, si forte pios eduximus annos,
Ille uir in medio fiat amore lapis!
B
Non ob regna magis diris cecidere sub armis
50
Thebani media non sine matre duces,
Quam, mihi si media liceat pugnare puella,
1
fors et ω
forsit ς