Saepe ego multa tuae leuitatis dura timebam,
Hac tamen excepta, Cynthia, perfidia.
Aspice me quanto rapiat fortuna periclo!
Tu tamen in nostro lenta timore uenis;
5
Et potes hesternos manibus componere crinis
Et longa faciem quaerere desidia,
Nec minus Eois pectus uariare lapillis,
Vt formosa nouo quae parat ire uiro.
At non sic Ithaci digressu mota Calypso
10
Desertis olim fleuerat aequoribus:
Multos illa dies incomptis maesta capillis
Sederat, iniusto multa locuta salo,
Et quamuis numquam post haec uisura, dolebat
Illa tamen, longae conscia laetitiae.
17
Nec sic Aesoniden rapientibus anxia uentis
Hypsipyle uacuo constitit in thalamo:
Hypsipyle nullos post illos sensit amores,
20
Vt semel Haemonio tabuit hospitio.
Coniugis Euadne miseros elata per ignis
Occidit, Argiuae fama pudicitiae.
15
Alphesiboea suos ulta est pro coniuge fratres,
Sanguinis et cari uincula rupit amor.
Quarum nulla tuos potuit conuertere mores,
Tu quoque uti fieres nobilis historia.
25
Desine iam reuocare tuis periuria uerbis,
Cynthia, et oblitos parce mouere deos;
Audax a! nimium nostro dolitura periclo,
Si quid forte tibi durius inciderit!
Multa prius: uasto labentur flumina ponto,
30
Annus et inuersas duxerit ante uices,
Quam tua sub nostro mutetur pectore cura:
Sis quodcumque uoles, non aliena tamen.
Tam tibi ne uiles isti uideantur ocelli,
Per quos saepe mihi credita perfidia est!
35
Hos tu iurabas, si quid mentita fuisses,
Vt tibi suppositis exciderent manibus:
Et contra magnum potes hos attollere Solem,
Nec tremis admissae conscia nequitiae?
Quis te cogebat multos pallere colores
40
Et fletum inuitis ducere luminibus?
Quis ego nunc pereo, similis moniturus amantis
"O nullis tutum credere blanditiis!"