Maecenas carminum fragmenta 4

Reference basis text: J. Blänsdorf, 2011

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


Debilem facito manu, debilem pede coxo,

Tuber adstrue gibberum, lubricos quate dentes:

Vita dum superest, bene est. hanc mihi uel acuta

Si sedeam cruce sustine ............

1

coxo Sen. epist. 101, 10 codd. aliqui

torto Sen. epist. 101, 10 codd. Vindobonensis 123 et Laurentianus 45.24

Sen. epist. 101, 10: inde illud Maecenatis turpissimum uotum, quo et debilitatem non recusat et deformitatem et nouissime acutam crucem, dummodo inter haec mala spiritus prorogetur: "debilem ... sustine ..."