Cum tot sustineas et tanta negotia solus,
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,
Legibus emendes, in publica commoda peccem,
Si longo sermone morer tua tempora, Caesar.
5
Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux,
Post ingentia facta deorum in templa recepti,
Dum terras hominumque colunt genus, aspera bella
Conponunt, agros adsignant, oppida condunt,
Plorauere suis non respondere fauorem
10
Speratum meritis. diram qui contudit hydram
Notaque fatali portenta labore subegit,
Comperit inuidiam supremo fine domari.
Vrit enim fulgore suo qui praegrauat artis
Infra se positas; exstinctus amabitur idem:
15
Praesenti tibi maturos largimur honores
Iurandasque tuum per numen ponimus aras,
Nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
Sed tuus hic populus sapiens et iustus in uno
Te nostris ducibus, te Grais anteferendo,
20
Cetera nequaquam simili ratione modoque
Aestimat et, nisi quae terris semota suisque
Temporibus defuncta uidet, fastidit et odit,
Sic fautor ueterum, ut tabulas peccare uetantis,
Quas bis quinque uiri sanxerunt, foedera regum
25
Vel Gabiis uel cum rigidis aequata Sabinis,
Pontificum libros, annosa uolumina uatum
Dictitet Albano Musas in monte locutas.
Si, quia Graiorum sunt antiquissima quaeque
Scripta uel optima, Romani pensantur eadem
30
Scriptores trutina, non est quod multa loquamur:
Nil intra est olea, nil extra est in nuce duri;
Venimus ad summum fortunae: pingimus atque
Psallimus et luctamur Achiuis doctius unctis.
Si meliora dies, ut uina, poemata reddit,
35
Scire uelim, chartis pretium quotus adroget annus.
Scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter
Perfectos ueteresque referri debet an inter
Vilis atque nouos? excludat iurgia finis.
'Est uetus atque probus, centum qui perficit annos.'
40
Quid? qui deperiit minor uno mense uel anno,
Inter quos referendus erit? ueteresne poetas
An quos et praesens et postera respuat aetas?
'Iste quidem ueteres inter ponetur honeste,
Qui uel mense breui uel toto est iunior anno.'
45
Vtor permisso caudaeque pilos ut equinae
Paulatim uello et demo unum, demo etiam unum,
Dum cadat elusus ratione ruentis acerui
Qui redit ad fastus et uirtutem aestimat annis
Miraturque nihil nisi quod Libitina sacrauit.
50
Ennius, et sapiens et fortis et alter Homerus,
Vt critici dicunt, leuiter curare uidetur
Quo promissa cadant et somnia Pythagorea;
Naeuius in manibus non est et mentibus haeret
Paene recens? adeo sanctum est uetus omne poema.
55
Ambigitur quotiens, uter utro sit prior, aufert
Pacuuius docti famam senis, Accius alti,
Dicitur Afrani toga conuenisse Menandro,
Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,
Vincere Caecilius grauitate, Terentius arte.
60
Hos ediscit et hos arto stipata theatro
Spectat Roma potens, habet hos numeratque poetas
Ad nostrum tempus Liui scriptoris ab aeuo.
Interdum uolgus rectum uidet, est ubi peccat:
Si ueteres ita miratur laudatque poetas,
65
Vt nihil anteferat, nihil illis conparet, errat;
Si quaedam nimis antique, si pleraque dure
Dicere credit eos, ignaue multa fatetur,
Et sapit et mecum facit et Ioue iudicat aequo.
Non equidem insector delendaue carmina Liui
70
Esse reor, memini quae plagosum mihi paruo
Orbilium dictare; sed emendata uideri
Pulchraque et exactis minimum distantia miror.
Inter quae uerbum emicuit si forte decorum,
Si uersus paulo concinnior unus et alter,
75
Iniuste totum ducit uenditque poema.
Indignor quicquam reprendi, non quia crasse
Conpositum inlepideue putetur, sed quia nuper,
Nec ueniam antiquis, sed honorem et praemia posci.
Recte necne crocum floresque perambulet Attae
80
Fabula si dubitem, clament periisse pudorem
Cuncti paene patres, ea cum reprendere coner,
Quae grauis Aesopus, quae doctus Roscius egit:
Vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt,
Vel quia turpe putant parere minoribus et quae
85
Inberbes didicere, senes perdenda fateri.
Iam Saliare Numae carmen qui laudat et illud,
Quod mecum ignorat, solus uolt scire uideri,
Ingeniis non ille fauet plauditque sepultis,
Nostra sed inpugnat, nos nostraque liuidus odit.
90
Quod si tam Graecis nouitas inuisa fuisset
Quam nobis, quid nunc esset uetus? aut quid haberet
Quod legeret tereretque uiritim publicus usus?
Vt primum positis nugari Graecia bellis
Coepit et in uitium fortuna labier aequa,
95
Nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum,
Marmoris aut eboris fabros aut aeris amauit,
Suspendit picta uoltum mentemque tabella,
Nunc tibicinibus, nunc est gauisa tragoedis;
Sub nutrice puella uelut si luderet infans,
100
Quod cupide petiit, mature plena reliquit.
[Quid placet aut odio est, quod non mutabile credas?]
Hoc paces habuere bonae uentique secundi.
Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa
Mane domo uigilare, clienti promere iura,
105
Cautos nominibus rectis expendere nummos,
Maiores audire, minori dicere per quae
Crescere res posset, minui damnosa libido.
Mutauit mentem populus leuis et calet uno
Scribendi studio: pueri patresque seueri
110
Fronde comas uincti cenant et carmina dictant.
Ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere uersus,
Inuenior Parthis mendacior et prius orto
Sole uigil calamum et chartas et scrinia posco.
Nauem agere ignarus nauis timet, habrotonum aegro
115
Non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum est
Promittunt medici, tractant fabrilia fabri:
Scribimus indocti doctique poemata passim.
Hic error tamen et leuis haec insania quantas
Virtutes habeat, sic collige: uatis auarus
120
Non temere est animus: uersus amat, hoc studet unum;
Detrimenta, fugas seruorum, incendia ridet;
Non fraudem socio pueroue incogitat ullam
Pupillo; uiuit siliquis et pane secundo,
Militiae quamquam piger et malus, utilis urbi,
125
Si das hoc, paruis quoque rebus magna iuuari.
Os tenerum pueri balbumque poeta figurat,
Torquet ab obscaenis iam nunc sermonibus aurem,
Mox etiam pectus praeceptis format amicis,
Asperitatis et inuidiae corrector et irae;
130
Recte facta refert, orientia tempora notis
Instruit exemplis, inopem solatur et aegrum.
Castis cum pueris ignara puella mariti
Disceret unde preces, uatem ni Musa dedisset?
Poscit opem chorus et praesentia numina sentit,
135
Caelestis inplorat aquas docta prece blandus,
Auertit morbos, metuenda pericula pellit,
Inpetrat et pacem et locupletem frugibus annum:
Carmine di superi placantur, carmine Manes.
Agricolae prisci, fortes paruoque beati,
140
Condita post frumenta leuantes tempore festo
Corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem
Cum sociis operum et pueris et coniuge fida
Tellurem porco, Siluanum lacte piabant,
Floribus et uino Genium memorem breuis aeui.
145
Fescennina per hunc inuenta licentia morem
Versibus alternis opprobria rustica fudit,
Libertasque recurrentis accepta per annos
Lusit amabiliter, donec iam saeuos apertam
In rabiem coepit uerti iocus et per honestas
150
Ire domos inpune minax. doluere cruento
Dente lacessiti; fuit intactis quoque cura
Condicione super communi; quin etiam lex
Poenaque lata, malo quae nollet carmine quemquam
Describi: uertere modum, formidine fustis
155
Ad bene dicendum delectandumque redacti.
Graecia capta ferum uictorem cepit et artis
Intulit agresti Latio. sic horridus ille
Defluxit numerus Saturnius et graue uirus
Munditiae pepulere; sed in longum tamen aeuum
160
Manserunt hodieque manent uestigia ruris.
Serus enim Graecis admouit acumina chartis
Et post Punica bella quietus quaerere coepit,
Quid Sophocles et Thespis et Aeschylos utile ferrent.
Temptauit quoque rem si digne uertere posset,
165
Et placuit sibi, natura sublimis et acer;
Nam spirat tragicum satis et feliciter audet;
Sed turpem putat inscite metuitque lituram.
Creditur, ex medio quia res accersit, habere
Sudoris minimum, sed habet comoedia tanto
170
Plus oneris, quanto ueniae minus. adspice, Plautus
Quo pacto partis tutetur amantis ephebi,
Vt patris attenti, lenonis ut insidiosi,
Quantus sit Dossennus edacibus in parasitis,
Quam non adstricto percurrat pulpita socco.
175
Gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc
Securus, cadat an recto stet fabula talo.
Quem tulit ad scaenam uentoso Gloria curru,
Exanimat lentus spectator, sedulus inflat:
Sic leue, sic paruum est, animum quod laudis auarum
180
Subruit aut reficit. ualeat res ludicra, si me
Palma negata macrum, donata reducit opimum.
Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam,
Quod numero plures, uirtute et honore minores,
Indocti stolidique et depugnare parati,
185
Si discordet eques, media inter carmina poscunt
Aut ursum aut pugiles; his nam plebecula gaudet.
Verum equitis quoque iam migrauit ab aure uoluptas
Omnis ad incertos oculos et gaudia uana.
Quattuor aut pluris aulaea premuntur in horas,
190
Dum fugiunt equitum turmae peditumque cateruae;
Mox trahitur manibus regum fortuna retortis,
Esseda festinant, pilenta, petorrita, naues,
Captiuum portatur ebur, captiua Corinthus.
Si foret in terris, rideret Democritus, seu
195
Diuersum confusa genus panthera camelo
Siue elephans albus uolgi conuerteret ora;
Spectaret populum ludis attentius ipsis,
Vt sibi praebentem nimio spectacula plura;
Scriptores autem narrare putaret asello
200
Fabellam surdo. nam quae peruincere uoces
Eualuere sonum, referunt quem nostra theatra?
Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum:
Tanto cum strepitu ludi spectantur et artes
Diuitiaeque peregrinae; quibus oblitus actor
205
Cum stetit in scaena, concurrit dextera laeuae.
'Dixit adhuc aliquid?' 'nil sane.' 'quid placet ergo?'
'Lana Tarentino uiolas imitata ueneno.'
Ac ne forte putes me quae facere ipse recusem,
Cum recte tractent alii, laudare maligne:
210
Ille per extentum funem mihi posse uidetur
Ire poeta meum qui pectus inaniter angit,
Inritat, mulcet, falsis terroribus inplet,
Vt magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.
Verum age et his, qui se lectori credere malunt
215
Quam spectatoris fastidia ferre superbi,
Curam redde breuem, si munus Apolline dignum
Vis conplere libris et uatibus addere calcar,
Vt studio maiore petant Helicona uirentem.
Multa quidem nobis facimus mala saepe poetae
220
-Vt uineta egomet caedam mea-, cum tibi librum
Sollicito damus aut fesso; cum laedimur, unum
Siquis amicorum est ausus reprehendere uersum;
Cum loca iam recitata reuoluimus inreuocati;
Cum lamentamur non adparere labores
225
Nostros et tenui deducta poemata filo;
Cum speramus eo rem uenturam, ut simul atque
Carmina rescieris nos fingere, commodus ultro
Arcessas et egere uetes et scribere cogas.
Sed tamen est operae pretium cognoscere, qualis
230
Aedituos habeat belli spectata domique
Virtus, indigno non committenda poetae.
Gratus Alexandro regi magno fuit ille
Choerilus, incultis qui uersibus et male natis
Rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos.
235
Sed ueluti tractata notam labemque remittunt
Atramenta, fere scriptores carmine foedo
Splendida facta linunt. idem rex ille, poema
Qui tam ridiculum tam care prodigus emit,
Edicto uetuit, nequis se praeter Apellen
240
Pingeret aut alius Lysippo duceret aera
Fortis Alexandri uoltum simulantia. quodsi
Iudicium subtile uidendis artibus illud
Ad libros et ad haec Musarum dona uocares,
Boeotum in crasso iurares aere natum.
245
At neque dedecorant tua de se iudicia atque
Munera quae multa dantis cum laude tulerunt
Dilecti tibi Vergilius Variusque poetae
Nec magis expressi uoltus per aenea signa
Quam per uatis opus mores animique uirorum
250
Clarorum adparent. nec sermones ego mallem
Repentis per humum quam res conponere gestas
Terrarumque situs et flumina dicere et arces
Montibus inpositas et barbara regna tuisque
Auspiciis totum confecta duella per orbem
255
Claustraque custodem pacis cohibentia Ianum
Et formidatam Parthis te principe Romam,
Si quantum cuperem possem quoque; sed neque paruom
Carmen maiestas recipit tua nec meus audet
Rem temptare pudor quam uires ferre recusent.
260
Sedulitas autem, stulte quem diligit, urget,
Praecipue cum se numeris commendat et arte.
Discit enim citius meminitque libentius illud
Quod quis deridet quam quod probat et ueneratur.
Nil moror officium quod me grauat ac neque ficto
265
In peius uoltu proponi cereus usquam
Nec praue factis decorari uersibus opto,
Ne rubeam pingui donatus munere et una
Cum scriptore meo capsa porrectus operta
Deferar in uicum uendentem tus et odores
270
Et piper et quidquid chartis amicitur ineptis.