Vilice siluarum et mihi me reddentis agelli,
Quem tu fastidis, habitatum quinque focis et
Quinque bonos solitum Variam dimittere patres,
Certemus, spinas animone ego fortius an tu
5
Euellas agro, et melior sit Horatius an res.
Me quamuis Lamiae pietas et cura moratur
Fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis
Insolabiliter, tamen istuc mens animusque
Fert et auet spatiis obstantia rumpere claustra.
10
Rure ego uiuentem, tu dicis in urbe beatum:
Cui placet alterius, sua nimirum est odio sors.
Stultus uterque locum inmeritum causatur inique:
In culpa est animus, qui se non effugit umquam.
Tu mediastinus tacita prece rura petebas,
15
Nunc urbem et ludos et balnea uilicus optas:
Me constare mihi scis et discedere tristem,
Quandocumque trahunt inuisa negotia Romam.
Non eadem miramur; eo disconuenit inter
Meque et te; nam quae deserta et inhospita tesqua
20
Credis, amoena uocat mecum qui sentit, et odit
Quae tu pulchra putas. fornix tibi et uncta popina
Incutiunt urbis desiderium, uideo, et quod
Angulus iste feret piper et tus ocius uua
Nec uicina subest uinum praebere taberna
25
Quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius
Ad strepitum salias terrae grauis; et tamen urges
Iampridem non tacta ligonibus arua bouemque
Disiunctum curas et strictis frondibus exples;
Addit opus pigro riuus, si decidit imber,
30
Multa mole docendus aprico parcere prato.
Nunc age quid nostrum concentum diuidat audi.
Quem tenues decuere togae nitidique capilli,
Quem scis inmunem Cinarae placuisse rapaci,
Quem bibulum liquidi media de luce Falerni,
35
Cena breuis iuuat et prope riuum somnus in herba;
Nec lusisse pudet, sed non incidere ludum.
Non istic obliquo oculo mea commoda quisquam
Limat, non odio obscuro morsuque uenenat:
Rident uicini glaebas et saxa mouentem.
40
Cum seruis urbana diaria rodere mauis,
Horum tu in numerum uoto ruis: inuidet usum
Lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti.
Optat ephippia bos piger, optat arare caballus:
Quam scit uterque, libens, censebo, exerceat artem.
9
auet Btl.
amat Ξ Ψ