Fructibus Agrippae Siculis, quos colligis, Icci,
Si recte frueris, non est ut copia maior
Ab Ioue donari possit tibi. tolle querellas;
Pauper enim non est, cui rerum suppetit usus.
5
Si uentri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil
Diuitiae poterunt regales addere maius.
Si forte in medio positorum abstemius herbis
Viuis et urtica, sic uiues protinus, ut te
Confestim liquidus Fortunae riuus inauret,
10
Vel quia naturam mutare pecunia nescit,
Vel quia cuncta putas una uirtute minora.
Miramur, si Democriti pecus edit agellos
Cultaque, dum peregre est animus sine corpore uelox,
Cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri
15
Nil paruum sapias et adhuc sublimia cures:
Quae mare conpescant causae, quid temperet annum,
Stellae sponte sua iussaene uagentur et errent,
Quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem,
Quid uelit et possit rerum concordia discors,
20
Empedocles an Stertinium deliret acumen.
Verum seu piscis seu porrum et caepe trucidas,
Vtere Pompeio Grospho et, siquid petet, ultro
Defer: nil Grosphus nisi uerum orabit et aequum.
Vilis amicorum est annona, bonis ubi quid dest.
25
Ne tamen ignores, quo sit Romana loco res:
Cantaber Agrippae, Claudi uirtute Neronis
Armenius cecidit; ius imperiumque Phraates
Caesaris accepit genibus minor; aurea fruges
Italiae pleno defudit Copia cornu.
16
temperet Ξ Q
temperat Ψ