Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum
Sextilem totum mendax desideror. atqui
Si me uiuere uis sanum recteque ualentem,
Quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,
5
Maecenas, ueniam, dum ficus prima calorque
Dissignatorem decorat lictoribus atris,
Dum pueris omnis pater et matercula pallet
Officiosaque sedulitas et opella forensis
Adducit febris et testamenta resignat.
10
Quodsi bruma niues Albanis inlinet agris,
Ad mare descendet uates tuus et sibi parcet
Contractusque leget: te, dulcis amice, reuiset
Cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima.
Non quo more piris uesci Calaber iubet hospes
15
Tu me fecisti locupletem: 'uescere sodes.'
'Iam satis est.' 'at tu, quantum uis, tolle.' 'benigne.'
'Non inuisa feres pueris munuscula paruis.'
'Tam teneor dono, quam si dimittar onustus.'
'Vt libet: haec porcis hodie comedenda relinques.'
20
Prodigus et stultus donat quae spernit et odit:
Haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis.
Vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus,
Nec tamen ignorat, quid distent aera lupinis:
Dignum praestabo me etiam pro laude merentis.
25
Quodsi me noles usquam discedere, reddes
Forte latus, nigros angusta fronte capillos,
Reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et
Inter uina fugam Cinarae maerere proteruae.
Forte per angustam tenuis uulpecula rimam
30
Repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus
Ire foras pleno tendebat corpore frustra.
Cui mustela procul 'si uis' ait 'effugere istinc,
Macra cauum repetes artum, quem macra subisti.'
Hac ego si conpellor imagine, cuncta resigno:
35
Nec somnum plebis laudo satur altilium nec
Otia diuitiis Arabum liberrima muto.
Saepe uerecundum laudasti, rexque paterque
Audisti coram, nec uerbo parcius absens:
Inspice, si possum donata reponere laetus.
40
Haud male Telemachus, proles patientis Vlixei:
'Non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis
Porrectus spatiis nec multae prodigus herbae:
Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.'
Paruum parua decent: mihi iam non regia Roma,
45
Sed uacuum Tibur placet aut inbelle Tarentum.
Strenuus et fortis causisque Philippus agendis
Clarus ab officiis octauam circiter horam
Dum redit atque foro nimium distare Carinas
Iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt,
50
Adrasum quendam uacua tonsoris in umbra
Cultello proprios purgantem leniter unguis.
'Demetri' -puer hic non laeue iussa Philippi
Accipiebat- 'abi, quaere et refer, unde domo, quis,
Cuius fortunae, quo sit patre quoue patrono.'
55
It redit et narrat, Volteium nomine Menam,
Praeconem, tenui censu, sine crimine, notum
Et properare loco et cessare et quaerere et uti,
Gaudentem paruisque sodalibus et lare certo
Et ludis et post decisa negotia campo.
60
'Scitari libet ex ipso quodcumque refers: dic
Ad cenam ueniat.' non sane credere Mena,
Mirari secum tacitus. quid multa? 'benigne'
Respondet. 'neget ille mihi?' 'negat inprobus et te
Neglegit aut horret.' Volteium mane Philippus
65
Vilia uendentem tunicato scruta popello
Occupat et saluere iubet prior; ille Philippo
Excusare laborem et mercennaria uincla,
Quod non mane domum uenisset, denique quod non
Prouidisset eum. 'sic ignouisse putato
70
Me tibi, si cenas hodie mecum.' 'ut libet.' 'ergo
Post nonam uenies; nunc i, rem strenuus auge.'
Vt uentum ad cenam est, dicenda tacenda locutus
Tandem dormitum dimittitur. hic ubi saepe
Occultum uisus decurrere piscis ad hamum,
75
Mane cliens et iam certus conuiua, iubetur
Rura suburbana indictis comes ire Latinis.
Inpositus mannis aruum caelumque Sabinum
Non cessat laudare. uidet ridetque Philippus,
Et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,
80
Dum septem donat sestertia, mutua septem
Promittit, persuadet uti mercetur agellum.
Mercatur. ne te longis ambagibus ultra
Quam satis est morer: ex nitido fit rusticus atque
Sulcos et uineta crepat mera, praeparat ulmos,
85
Inmoritur studiis et amore senescit habendi.
Verum ubi oues furto, morbo periere capellae,
Spem mentita seges, bos est enectus arando:
Offensus damnis media de nocte caballum
Arripit iratusque Philippi tendit ad aedis.
90
Quem simul adspexit scabrum intonsumque Philippus,
'Durus', ait, 'Voltei, nimis attentusque uideris
Esse mihi.' 'pol me miserum, patrone, uocares,
Si uelles' inquit 'uerum mihi ponere nomen.
Quod te per Genium dextramque deosque Penatis
95
Obsecro et obtestor, uitae me redde priori.'
Qui semel adspexit, quantum dimissa petitis
Praestent, mature redeat repetatque relicta.
Metiri se quemque suo modulo ac pede uerum est.