Nil admirari prope res est una, Numici,
Solaque, quae possit facere et seruare beatum.
Hunc solem et stellas et decedentia certis
Tempora momentis sunt qui formidine nulla
5
Inbuti spectent: quid censes munera terrae,
Quid maris extremos Arabas ditantis et Indos
Ludicra, quid plausus et amici dona Quiritis,
Quo spectanda modo, quo sensu credis et ore?
Qui timet his aduersa, fere miratur eodem
10
Quo cupiens pacto; pauor est utrubique molestus,
Inprouisa simul species exterret utrumque.
Gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem,
Si, quidquid uidit melius peiusue sua spe,
Defixis oculis animoque et corpore torpet?
15
Insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui,
Vltra quam satis est uirtutem si petat ipsam.
I nunc, argentum et marmor uetus aeraque et artis
Suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores;
Gaude quod spectant oculi te mille loquentem;
20
Nauus mane forum et uespertinus pete tectum,
Ne plus frumenti dotalibus emetat agris
Mutus et -indignum, quod sit peioribus ortus-
Hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi.
Quidquid sub terra est, in apricum proferet aetas,
25
Defodiet condetque nitentia. cum bene notum
Porticus Agrippae, uia te conspexerit Appi,
Ire tamen restat, Numa quo deuenit et Ancus.
Si latus aut renes morbo temptantur acuto,
Quaere fugam morbi. uis recte uiuere-quis non?-:
30
Si uirtus hoc una potest dare, fortis omissis
Hoc age deliciis. uirtutem uerba putas et
Lucum ligna: caue ne portus occupet alter,
Ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas;
Mille talenta rotundentur, totidem altera porro et
35
Tertia succedant et quae pars quadret aceruum.
Scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos
Et genus et formam regina Pecunia donat
Ac bene nummatum decorat Suadela Venusque.
Mancupiis locuples eget aeris Cappadocum rex:
40
Ne fueris hic tu. chlamydes Lucullus, ut aiunt,
Si posset centum scaenae praebere rogatus,
'Qui possum tot?' ait; 'tamen et quaeram et quot habebo
Mittam'; post paulo scribit sibi milia quinque
Esse domi chlamydum; partem uel tolleret omnis.
45
Exilis domus est, ubi non et multa supersunt
Et dominum fallunt et prosunt furibus. ergo
Si res sola potest facere et seruare beatum,
Hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas.
Si fortunatum species et gratia praestat,
50
Mercemur seruum, qui dictet nomina, laeuum
Qui fodicet latus et cogat trans pondera dextram
Porrigere: 'hic multum in Fabia ualet, ille Velina;
Cui libet hic fascis dabit eripietque curule
Cui uolet inportunus ebur.' 'frater' 'pater' adde;
55
Vt cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.
Si bene qui cenat bene uiuit: lucet, eamus
Quo ducit gula, piscemur, uenemur, ut olim
Gargilius-qui mane plagas, uenabula, seruos
Differtum transire forum populumque iubebat,
60
Vnus ut e multis populo spectante referret
Emptum mulus aprum-, crudi tumidique lauemur,
Quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera
Digni, remigium uitiosum Ithacensis Vlixei,
Cui potior patria fuit interdicta uoluptas.
65
Si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque
Nil est iucundum, uiuas in amore iocisque.
Viue, uale. siquid nouisti rectius istis,
Candidus inperti; si nil, his utere mecum.