Iuli Flore, quibus terrarum militet oris
Claudius Augusti priuignus, scire laboro.
Thracane uos Hebrusque niuali compede uinctus
An freta uicinas inter currentia turris
5
An pingues Asiae campi collesque morantur?
Quid studiosa cohors operum struit? hoc quoque curo.
Quis sibi res gestas Augusti scribere sumit?
Bella quis et paces longum diffundit in aeuum?
Quid Titius, Romana breui uenturus in ora,
10
Pindarici fontis qui non expalluit haustus,
Fastidire lacus et riuos ausus apertos?
Vt ualet? ut meminit nostri? fidibusne Latinis
Thebanos aptare modos studet auspice Musa,
An tragica desaeuit et ampullatur in arte?
15
Quid mihi Celsus agit-monitus multumque monendus,
Priuatas ut quaerat opes et tangere uitet
Scripta, Palatinus quaecumque recepit Apollo,
Ne, si forte suas repetitum uenerit olim
Grex auium plumas, moueat cornicula risum
20
Furtiuis nudata coloribus-? ipse quid audes?
Quae circumuolitas agilis thyma? non tibi paruum
Ingenium, non incultum est et turpiter hirtum:
Seu linguam causis acuis seu ciuica iura
Respondere paras seu condis amabile carmen,
25
Prima feres hederae uictricis praemia. quodsi
Frigida curarum fomenta relinquere posses,
Quo te caelestis sapientia duceret, ires.
Hoc opus, hoc studium parui properemus et ampli,
Si patriae uolumus, si nobis uiuere cari.
30
Debes hoc etiam rescribere, sit tibi curae
Quantae conueniat Munatius. an male sarta
Gratia nequiquam coit et rescinditur ac uos
Seu calidus sanguis seu rerum inscitia uexat
Indomita ceruice feros? ubicumque locorum
35
Viuitis, indigni fraternum rumpere foedus,
Pascitur in uestrum reditum uotiua iuuenca.