"Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti
Responde, quibus amissas reparare queam res
Artibus atque modis. quid rides?" "iamne doloso
Non satis est Ithacam reuehi patriosque penatis
5
Adspicere?" "o nulli quicquam mentite, uides ut
Nudus inopsque domum redeam te uate, neque illic
Aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui
Et genus et uirtus, nisi cum re, uilior alga est."
Quando pauperiem missis ambagibus horres,
10
Accipe qua ratione queas ditescere. turdus
Siue aliud priuum dabitur tibi, deuolet illuc,
Res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma
Et quoscumque feret cultus tibi fundus honores
Ante Larem gustet uenerabilior Lare diues.
15
Qui quamuis periurus erit, sine gente, cruentus
Sanguine fraterno, fugitiuus, ne tamen illi
Tu comes exterior, si postulet, ire recuses."
"Vtne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiae
Me gessi, certans semper melioribus." "ergo
20
Pauper eris." "fortem hoc animum tolerare iubebo;
Et quondam maiora tuli. tu protinus, unde
Diuitias aerisque ruam, dic, augur, aceruos."
"Dixi equidem et dico: captes astutus ubique
Testamenta senum neu, si uafer unus et alter
25
Insidiatorem praeroso fugerit hamo,
Aut spem deponas aut artem inlusus omittas.
Magna minorue foro si res certabitur olim,
Viuet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultro
Qui meliorem audax uocet in ius, illius esto
30
Defensor; fama ciuem causaque priorem
Sperne, domi si gnatus erit fecundaue coniux.
"Quinte" puta aut "Publi" -gaudent praenomine molles
Auriculae- "tibi me uirtus tua fecit amicum.
Ius anceps noui, causas defendere possum;
35
Eripiet quiuis oculos citius mihi quam te
Contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est,
Nequid tu perdas neu sis iocus." ire domum atque
Pelliculam curare iube; fi cognitor ipse,
Persta atque obdura: seu rubra Canicula findet
40
Infantis statuas, seu pingui tentus omaso
Furius hibernas cana niue conspuet Alpis.
"Nonne uides" aliquis cubito stantem prope tangens
Inquiet, "ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?"
Plures adnabunt thynni et cetaria crescent.
45
Sicui praeterea ualidus male filius in re
Praeclara sublatus aletur, ne manifestum
Caelibis obsequium nudet te, leniter in spem
Adrepe officiosus, ut et scribare secundus
Heres et, siquis casus puerum egerit Orco,
50
In uacuom uenias: perraro haec alea fallit.
Qui testamentum tradet tibi cumque legendum,
Abnuere et tabulas a te remouere memento,
Sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo
Cera uelit uersu; solus multisne coheres,
55
Veloci percurre oculo. plerumque recoctus
Scriba ex quinqueuiro coruum deludet hiantem
Captatorque dabit risus Nasica Corano."
"Num furis? an prudens ludis me obscura canendo?"
"O Laertiade, quidquid dicam, aut erit aut non:
60
Diuinare etenim magnus mihi donat Apollo."
"Quid tamen ista uelit sibi fabula, si licet, ede."
"Tempore quo iuuenis Parthis horrendus, ab alto
Demissum genus Aenea, tellure marique
Magnus erit, forti nubet procera Corano
65
Filia Nasicae, metuentis reddere soldum.
Tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque
Vt legat orabit; multum Nasica negatas
Accipiet tandem et tacitus leget inuenietque
Nil sibi legatum praeter plorare suisque.
70
Illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa
Libertusue senem delirum temperet, illis
Accedas socius: laudes, lauderis ut absens.
Adiuuat hoc quoque, sed uincit longe prius ipsum
Expugnare caput. scribet mala carmina uecors:
75
Laudato. scortator erit: caue te roget; ultro
Penelopam facilis potiori trade." "putasne
Perduci poterit tam frugi tamque pudica,
Quam nequiere proci recto depellere cursu?"
"Venit enim magnum donandi parca iuuentus
80
Nec tantum ueneris quantum studiosa culinae.
Sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno
De sene gustarit tecum partita lucellum,
Vt canis a corio numquam absterrebitur uncto.
Me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis
85
Ex testamento sic est elata: cadauer
Vnctum oleo largo nudis umeris tulit heres,
Scilicet elabi si posset mortua; credo,
Quod nimium institerat uiuenti. cautus adito
Neu desis operae neue immoderatus abundes.
90
Difficilem et morosum offendet garrulus: ultra
"Non" "etiam" sileas; Dauus sis comicus atque
Stes capite obstipo, multum similis metuenti.
Obsequio grassare; mone, si increbruit aura,
Cautus uti uelet carum caput; extrahe turba
95
Oppositis umeris; aurem substringe loquaci.
Inportunus amat laudari: donec "ohe iam"
Ad caelum manibus sublatis dixerit, urge:
Crescentem tumidis infla sermonibus utrem.
Cum te seruitio longo curaque leuarit,
100
Et certum uigilans "quartae sit partis Vlixes"
Audieris "heres": "ergo nunc Dama sodalis
Nusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem?"
Sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est
Gaudia prodentem uoltum celare. sepulcrum
105
Permissum arbitrio sine sordibus exstrue: funus
Egregie factum laudet uicinia. siquis
Forte coheredum senior male tussiet, huic tu
Dic, ex parte tua seu fundi siue domus sit
Emptor, gaudentem nummo te addicere. sed me
110
Imperiosa trahit Proserpina: uiue ualeque."