"Vnde et quo Catius?" "non est mihi tempus, auenti
Ponere signa nouis praeceptis, qualia uincent
Pythagoran Anytique reum doctumque Platona."
"Peccatum fateor, cum te sic tempore laeuo
5
Interpellarim; sed des ueniam bonus, oro.
Quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox,
Siue est naturae hoc siue artis, mirus utroque."
"Quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem
Vtpote res tenuis, tenui sermone peractas."
10
"Ede hominis nomen, simul et, Romanus an hospes."
"Ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor.
Longa quibus facies ouis erit, illa memento,
Vt suci melioris et ut magis alba rotundis,
Ponere: namque marem cohibent callosa uitellum.
15
Cole suburbano qui siccis creuit in agris
Dulcior: inriguo nihil est elutius horto.
Si uespertinus subito te oppresserit hospes,
Ne gallina malum responset dura palato,
Doctus eris uiuam musto mersare Falerno:
20
Hoc teneram faciet. pratensibus optima fungis
Natura est; aliis male creditur. ille salubris
Aestates peraget, qui nigris prandia moris
Finiet, ante grauem quae legerit arbore solem.
Aufidius forti miscebat mella Falerno:
25
Mendose, quoniam uacuis conmittere uenis
Nil nisi lene decet: leni praecordia mulso
Prolueris melius. si dura morabitur aluus,
Mitulus et uiles pellent obstantia conchae
Et lapathi breuis herba, sed albo non sine Coo.
30
Lubrica nascentes inplent conchylia lunae;
Sed non omne mare est generosae fertile testae:
Murice Baiano melior Lucrina peloris,
Ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini,
Pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.
35
Nec sibi cenarum quiuis temere arroget artem,
Non prius exacta tenui ratione saporum.
Nec satis est cara piscis auerrere mensa
Ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis
Languidus in cubitum iam se conuiua reponet.
40
Vmber et iligna nutritus glande rotundas
Curuat aper lances carnem uitantis inertem;
Nam Laurens malus est, uluis et harundine pinguis.
Vinea submittit capreas non semper edulis.
Fecundae leporis sapiens sectabitur armos.
45
Piscibus atque auibus quae natura et foret aetas,
Ante meum nulli patuit quaesita palatum.
Sunt quorum ingenium noua tantum crustula promit.
Nequaquam satis in re una consumere curam,
Vt siquis solum hoc, mala ne sint uina, laboret,
50
Quali perfundat piscis securus oliuo.
Massica si caelo suppones uina sereno,
Nocturna siquid crassi est tenuabitur aura
Et decedet odor neruis inimicus; at illa
Integrum perdunt lino uitiata saporem.
55
Surrentina uafer qui miscet faece Falerna
Vina, columbino limum bene colligit ouo,
Quatenus ima petit uoluens aliena uitellus.
Tostis marcentem squillis recreabis et Afra
Potorem coclea; nam lactuca innatat acri
60
Post uinum stomacho; perna magis et magis hillis
Flagitat inmorsus refici, quin omnia malit
Quaecumque inmundis feruent allata popinis.
Est operae pretium duplicis pernoscere iuris
Naturam. simplex e dulci constat oliuo,
65
Quod pingui miscere mero muriaque decebit
Non alia quam qua Byzantia putuit orca.
Hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis
Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes
Pressa uenafranae quod baca remisit oliuae.
70
Picenis cedunt pomis Tiburtia suco:
Nam facie praestant, uenucula conuenit ollis;
Rectius Albanam fumo duraueris uuam.
Hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec,
Primus et inuenior piper album cum sale nigro
75
Incretum puris circumposuisse catillis.
Inmane est uitium dare milia terna macello
Angustoque uagos piscis urgere catino.
Magna mouet stomacho fastidia, seu puer unctis
Tractauit calicem manibus, dum furta ligurrit,
80
Siue grauis ueteri creterrae limus adhaesit.
Vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus
Consistit sumptus? neglectis flagitium ingens.
Ten lapides uarios lutulenta radere palma
Et Tyrias dare circum inlota toralia uestis,
85
Oblitum, quanto curam sumptumque minorem
Haec habeant, tanto reprehendi iustius illis,
Quae nisi diuitibus nequeunt contingere mensis?"
"Docte Cati, per amicitiam diuosque rogatus
Ducere me auditum, perges quocumque, memento.
90
Nam quamuis memori referas mihi pectore cuncta,
Non tamen interpres tantundem iuueris. adde
Voltum habitumque hominis, quem tu uidisse beatus
Non magni pendis, quia contigit; at mihi cura
Non mediocris inest, fontis ut adire remotos
95
Atque haurire queam uitae praecepta beatae."