"Sunt quibus in satura uidear nimis acer et ultra
Legem tendere opus; sine neruis altera quidquid
Conposui pars esse putat similisque meorum
Mille die uersus deduci posse. Trebati,
5
Quid faciam? praescribe." "quiescas." "ne faciam, inquis,
Omnino uersus?" "aio." "peream male, si non
Optimum erat; uerum nequeo dormire." "ter uncti
Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,
Inriguumque mero sub noctem corpus habento.
10
Aut si tantus amor scribendi te rapit, aude
Caesaris inuicti res dicere, multa laborum
Praemia laturus." "cupidum, pater optime, uires
Deficiunt; neque enim quiuis horrentia pilis
Agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos
15
Aut labentis equo describit uolnera Parthi."
"Attamen et iustum poteras et scribere fortem,
Scipiadam ut sapiens Lucilius." "haud mihi dero,
Cum res ipsa feret: nisi dextro tempore Flacci
Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem:
20
Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus."
"Quanto rectius hoc quam tristi laedere uersu
Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,
Cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit."
"Quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto
25
Accessit feruor capiti numerusque lucernis;
Castor gaudet equis, ouo prognatus eodem
Pugnis; quot capitum uiuunt, totidem studiorum
Milia: me pedibus delectat claudere uerba
Lucili ritu, nostrum melioris utroque.
30
Ille uelut fidis arcana sodalibus olim
Credebat libris neque, si male cesserat, usquam
Decurrens alio neque, si bene; quo fit ut omnis
Votiua pateat ueluti descripta tabella
Vita senis. sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps;
35
Nam uenusinus arat finem sub utrumque colonus,
Missus ad hoc pulsis, uetus est ut fama, Sabellis,
Quo ne per uacuum Romano incurreret hostis,
Siue quod Apula gens seu quod Lucania bellum
Incuteret uiolenta. sed hic stilus haud petet ultro
40
Quemquam animantem et me ueluti custodiet ensis
Vagina tectus: quem cur destringere coner
Tutus ab infestis latronibus? o pater et rex
Iuppiter, ut pereat positum robigine telum
Nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille,
45
Qui me conmorit -melius non tangere, clamo-,
Flebit et insignis tota cantabitur urbe.
Ceruius iratus leges minitatur et urnam,
Canidia Albuci, quibus est inimica, uenenum,
Grande malum Turius, siquid se iudice certes.
50
Vt quo quisque ualet suspectos terreat utque
Imperet hoc natura potens, sic collige mecum:
Dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus
Monstratum? Scaeuae uiuacem crede nepoti
Matrem: nil faciet sceleris pia dextera -mirum,
55
Vt neque calce lupus quemquam neque dente petit bos-,
Sed mala tollet anum uitiato melle cicuta.
Ne longum faciam: seu me tranquilla senectus
Exspectat seu mors atris circumuolat alis,
Diues, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul,
60
Quisquis erit uitae scribam color." "o puer, ut sis
Vitalis metuo et maiorum nequis amicus
Frigore te feriat." "quid? cum est Lucilius ausus
Primus in hunc operis conponere carmina morem
Detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora
65
Cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui
Duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen
Ingenio offensi aut laeso doluere Metello
Famosisque Lupo cooperto uersibus? atqui
Primores populi arripuit populumque tributim,
70
Scilicet uni aequos uirtuti atque eius amicis.
Quin ubi se a uolgo et scaena in secreta remorant
Virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,
Nugari cum illo et discincti ludere, donec
Decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamuis
75
Infra Lucili censum ingeniumque, tamen me
Cum magnis uixisse inuita fatebitur usque
Inuidia et fragili quaerens inlidere dentem
Offendet solido -nisi quid tu, docte Trebati,
Dissentis." "equidem nihil hinc diffindere possum.
80
Sed tamen ut monitus caueas, ne forte negoti
Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum:
Si mala condiderit in quem quis carmina, ius est
Iudiciumque." "esto, siquis mala; sed bona siquis
Iudice condiderit laudatus Caesare? siquis
85
Opprobriis dignum latrauerit, integer ipse?"
"Soluentur risu tabulae, tu missus abibis."