Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum,
Cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum,
Maluit esse deum. deus inde ego, furum auiumque
Maxima formido; nam fures dextra coercet
5
Obscenoque ruber porrectus ab inguine palus;
Ast importunas uolucres in uertice harundo
Terret fixa uetatque nouis considere in hortis.
Huc prius angustis eiecta cadauera cellis
Conseruus uili portanda locabat in arca;
10
Hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum;
Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti
Mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum
Hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur.
Nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque
15
Aggere in aprico spatiari, quo modo tristes
Albis informem spectabant ossibus agrum,
Cum mihi non tantum furesque feraeque suetae
Hunc uexare locum curae sunt atque labori
Quantum carminibus quae uersant atque uenenis
20
Humanos animos: has nullo perdere possum
Nec prohibere modo, simul ac uaga luna decorum
Protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis.
Vidi egomet nigra succinctam uadere palla
Canidiam pedibus nudis passoque capillo,
25
Cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque
Fecerat horrendas adspectu. scalpere terram
Vnguibus et pullam diuellere mordicus agnam
Coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde
Manis elicerent animas responsa daturas.
30
Lanea et effigies erat, altera cerea: maior
Lanea, quae poenis conpesceret inferiorem;
Cerea suppliciter stabat, seruilibus ut quae
Iam peritura modis. Hecaten uocat altera, saeuam
Altera Tisiphonen: serpentes atque uideres
35
Infernas errare canes Lunamque rubentem,
Ne foret his testis, post magna latere sepulcra.
Mentior at siquid, merdis caput inquiner albis
Coruorum, atque in me ueniat mictum atque cacatum
Iulius et fragilis Pediatia furque Voranus.
40
Singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes
Vmbrae cum Sagana resonarint triste et acutum
Vtque lupi barbam uariae cum dente colubrae
Abdiderint furtim terris et imagine cerea
Largior arserit ignis et ut non testis inultus
45
Horruerim uoces furiarum et facta duarum?
Nam, displosa sonat quantum uesica, pepedi
Diffissa nate ficus; at illae currere in urbem.
Canidiae dentis, altum Saganae caliendrum
Excidere atque herbas atque incantata lacertis
50
Vincula cum magno risuque iocoque uideres.