Proscripti Regis Rupili pus atque uenenum
Hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor
Omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.
Persius hic permagna negotia diues habebat
5
Clazomenis, et iam litis cum Rege molestas,
Durus homo atque odio qui posset uincere Regem,
Confidens, tumidus, adeo sermonis amari,
Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis.
Ad regem redeo. postquam nihil inter utrumque
10
Conuenit -hoc etenim sunt omnes iure molesti,
Quo fortes, quibus aduersum bellum incidit: inter
Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem
Ira fuit capitalis, ut ultima diuideret mors,
Non aliam ob causam, nisi quod uirtus in utroque
15
Summa fuit: duo si Discordia uexet inertis
Aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi
Cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro
Muneribus missis-: Bruto praetore tenente
Ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non
20
Conpositum melius cum Bitho Bacchius. in ius
Acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.
Persius exponit causam; ridetur ab omni
Conuentu; laudat Brutum laudatque cohortem,
Solem Asiae Brutum appellat, stellasque salubris
25
Appellat comites excepto Rege; canem illum,
Inuisum agricolis sidus, uenisse: ruebat
Flumen ut hibernum, fertur quo rara securis.
Tum Praenestinus salso multoque fluenti
Expressa arbusto regerit conuicia, durus
30
Vindemiator et inuictus, cui saepe uiator
Cessisset magna conpellans uoce cuculum.
At Graecus, postquam est Italo perfusus aceto,
Persius exclamat: "per magnos, Brute, deos te
Oro, qui reges consueris tollere, cur non
35
Hunc Regem iugulas? operum hoc, mihi crede, tuorum est."