Ambubaiarum collegia, pharmacopolae,
Mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne
Maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli.
Quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse
5
Dicatur metuens, inopi dare nolit amico,
Frigus quo duramque famem propellere possit.
Hunc si perconteris, aui cur atque parentis
Praeclaram ingrata stringat malus ingluuie rem,
Omnia conductis coemens obsonia nummis,
10
Sordidus atque animi quod parui nolit haberi,
Respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis.
Fufidius uappae famam timet ac nebulonis,
Diues agris, diues positis in faenore nummis:
Quinas hic capiti mercedes exsecat atque
15
Quanto perditior quisque est, tanto acrius urget;
Nomina sectatur modo sumpta ueste uirili
Sub patribus duris tironum. "maxime" quis non
"Iuppiter!" exclamat simul atque audiuit? "at in se
Pro quaestu sumptum facit hic." uix credere possis,
20
Quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti
Fabula quem miserum gnato uixisse fugato
Inducit, non se peius cruciauerit atque hic.
Siquis nunc quaerat "quo res haec pertinet?" illuc:
Dum uitant stulti uitia, in contraria currunt.
25
Maltinus tunicis demissis ambulat, est qui
Inguen ad obscenum subductis usque; facetus
Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum:
Nil medium est. sunt qui nolint tetigisse nisi illas
Quarum subsuta talos tegat instita ueste,
30
Contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem.
Quidam notus homo cum exiret fornice, "macte
Virtute esto" inquit sententia dia Catonis;
"Nam simul ac uenas inflauit taetra libido,
Huc iuuenes aequom est descendere, non alienas
35
Permolere uxores." "nolim laudarier" inquit
"Sic me" mirator cunni Cupiennius albi.
Audire est operae pretium, procedere recte
Qui moechis non uoltis, ut omni parte laborent
Vtque illis multo corrupta dolore uoluptas
40
Atque haec rara cadat dura inter saepe pericla.
Hic se praecipitem tecto dedit, ille flagellis
Ad mortem caesus, fugiens hic decidit acrem
Praedonum in turbam, dedit hic pro corpore nummos,
Hunc perminxerunt calones; quin etiam illud
45
Accidit, ut cuidam testis caudamque salacem
Demeterent ferro. "iure" omnes: Galba negabat.
Tutior at quanto merx est in classe secunda,
Libertinarum dico - Sallustius in quas
Non minus insanit quam qui moechatur. at hic si,
50
Qua res, qua ratio suaderet quaque modeste
Munifico esse licet, uellet bonus atque benignus
Esse, daret quantum satis esset nec sibi damno
Dedecorique foret. uerum hoc se amplectitur uno,
Hoc amat et laudat: "matronam nullam ego tango",
55
Vt quondam Marsaeus, amator Originis ille,
Qui patrium mimae donat fundumque laremque,
"Nil fuerit mi" inquit "cum uxoribus umquam alienis."
Verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde
Fama malum grauius quam res trahit. an tibi abunde
60
Personam satis est, non illud, quidquid ubique
Officit, euitare? bonam deperdere famam,
Rem patris oblimare malum est ubicumque. quid inter
Est in matrona, ancilla peccesne togata?
Villius in Fausta Sullae gener, hoc miser uno
65
Nomine deceptus, poenas dedit usque superque
Quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus,
Exclusus fore, cum Longarenus foret intus.
Huic si muttonis uerbis mala tanta uidenti
Diceret haec animus "quid uis tibi? numquid ego a te
70
Magno prognatum deposco consule cunnum
Velatumque stola, mea cum conferbuit ira?"
Quid responderet? "magno patre nata puella est."
At quanto meliora monet pugnantiaque istis
Diues opis natura suae, tu si modo recte
75
Dispensare uelis ac non fugienda petendis
Inmiscere. tuo uitio rerumne labores,
Nil referre putas? quare, ne paeniteat te,
Desine matronas sectarier, unde laboris
Plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus.
80
Nec magis huic, inter niueos uiridisque lapillos
Sit licet, hoc, Cerinthe, tuum tenerum est femur aut crus
Rectius, atque etiam melius persaepe togatae.
Adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte
Quod uenale habet ostendit nec, siquid honesti est,
85
Iactat habetque palam, quaerit, quo turpia celet.
Regibus hic mos est, ubi equos mercantur: opertos
Inspiciunt, ne si facies, ut saepe, decora
Molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem,
Quod pulchrae clunes, breue quod caput, ardua ceruix.
90
Hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei
Contemplere oculis, Hypsaea caecior illa,
Quae mala sunt, spectes. "o crus, o bracchia." uerum
Depugis, nasuta, breui latere ac pede longo est.
Matronae praeter faciem nil cernere possis,
95
Cetera, ni Catia est, demissa ueste tegentis.
Si interdicta petes, uallo circumdata -nam te
Hoc facit insanum - multae tibi tum officient res,
Custodes, lectica, ciniflones, parasitae,
Ad talos stola demissa et circumdata palla,
100
Plurima, quae inuideant pure adparere tibi rem.
Altera, nil obstat: Cois tibi paene uidere est
Vt nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi;
Metiri possis oculo latus. an tibi mauis
Insidias fieri pretiumque auellier ante
105
Quam mercem ostendi? leporem uenator ut alta
In niue sectetur, positum sic tangere nolit,
Cantat, et adponit "meus est amor huic similis; nam
Transuolat in medio posita et fugientia captat."
Hiscine uersiculis speras tibi posse dolores
110
Atque aestus curasque grauis e pectore pelli?
Nonne, cupidinibus statuat natura modum quem,
Quid latura sibi, quid sit dolitura negatum,
Quaerere plus prodest et inane abscindere soldo?
Num, tibi cum fauces urit sitis, aurea quaeris
115
Pocula? num esuriens fastidis omnia praeter
Pauonem rhombumque? tument tibi cum inguina, num, si
Ancilla aut uerna est praesto puer, impetus in quem
Continuo fiat, malis tentigine rumpi?
Non ego; namque parabilem amo uenerem facilemque.
120
Illam "post paulo" "sed pluris" "si exierit uir"
Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno
Stet pretio neque cunctetur cum est iussa uenire.
Candida rectaque sit, munda hactenus, ut neque longa
Nec magis alba uelit quam dat natura uideri.
125
Haec ubi supposuit dextro corpus mihi laeuom,
Ilia et Egeria est; do nomen quodlibet illi.
Nec uereor, ne, dum futuo, uir rure recurrat,
Ianua frangatur, latret canis, undique magno
Pulsa domus strepitu resonet, uepallida lecto
130
Desiliat mulier, miseram se conscia clamet,
Cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi.
Discincta tunica fugiendum est ac pede nudo,
Ne nummi pereant aut puga aut denique fama.
Deprendi miserum est: Fabio uel iudice uincam.