Phoebe siluarumque potens Diana,
Lucidum caeli decus, o colendi
Semper et culti, date quae precamur
Tempore sacro,
5
Quo Sibyllini monuere uersus
Virgines lectas puerosque castos
Dis, quibus septem placuere colles,
Dicere carmen.
Alme Sol, curru nitido diem qui
10
Promis et celas aliusque et idem
Nasceris, possis nihil urbe Roma
Visere maius.
Rite maturos aperire partus
Lenis, Ilithyia, tuere matres,
15
Siue tu Lucina probas uocari
Seu Genitalis:
Diua, producas subolem patrumque
Prosperes decreta super iugandis
Feminis prolisque nouae feraci
20
Lege marita,
Certus undenos deciens per annos
Orbis ut cantus referatque ludos
Ter die claro totiensque grata
Nocte frequentis.
25
Vosque, ueraces cecinisse Parcae,
Quod semel dictum est stabilisque rerum
Terminus seruet, bona iam peractis
Iungite fata.
Fertilis frugum pecorisque Tellus
30
Spicea donet Cererem corona;
Nutriant fetus et aquae salubres
Et Iouis aurae.
Condito mitis placidusque telo
Supplices audi pueros, Apollo;
35
Siderum regina bicornis, audi,
Luna, puellas.
Roma si uestrum est opus Iliaeque
Litus Etruscum tenuere turmae,
Iussa pars mutare lares et urbem
40
Sospite cursu,
Cui per ardentem sine fraude Troiam
Castus Aeneas patriae superstes
Liberum muniuit iter, daturus
Plura relictis:
45
Di, probos mores docili iuuentae,
Di, senectuti placidae quietem,
Romulae genti date remque prolemque
Et decus omne.
Quaeque uos bobus ueneratur albis
50
Clarus Anchisae Venerisque sanguis,
Impetret, bellante prior, iacentem
Lenis in hostem.
Iam mari terraque manus potentis
Medus Albanasque timet securis,
55
Iam Scythae responsa petunt, superbi
Nuper et Indi.
Iam Fides et Pax et Honos Pudorque
Priscus et neglecta redire Virtus
Audet adparetque beata pleno
60
Copia cornu.
Augur et fulgente decorus arcu
Phoebus acceptusque nouem Camenis,
Qui salutari leuat arte fessos
Corporis artus,
65
Si Palatinas uidet aequos aras,
Remque Romanam Latiumque felix
Alterum in lustrum meliusque semper
Prorogat aeuum,
Quaeque Auentinum tenet Algidumque,
70
Quindecim Diana preces uirorum
Curat et uotis puerorum amicas
Adplicat auris.
Haec Iouem sentire deosque cunctos
Spem bonam certamque domum reporto,
75
Doctus et Phoebi chorus et Dianae
Dicere laudes.