Horatius carmina 4, 8

Testo base di riferimento: F. Klingner, 1959

Cura dell'edizione digitale: G. C. Musa, 2009

Altre sezioni


Donarem pateras grataque commodus,

Censorine, meis aera sodalibus,

Donarem tripodas, praemia fortium

Graiorum, neque tu pessuma munerum

5

Ferres, diuite me scilicet artium

Quas aut Parrhasius protulit aut Scopas,

Hic saxo, liquidis ille coloribus

Sollers nunc hominem ponere, nunc deum.

Sed non haec mihi uis, nec tibi talium

10

Res est aut animus deliciarum egens:

Gaudes carminibus; carmina possumus

Donare, et pretium dicere muneri.

Non incisa notis marmora publicis,

Per quae spiritus et uita redit bonis

15

Post mortem ducibus, [non celeres fugae

Reiectaeque retrorsum Hannibalis minae

Non incendia Karthaginis inpiae

Eius qui domita nomen ab Africa

Lucratus rediit] clarius indicant

20

Laudes quam Calabrae Pierides, neque

Si chartae sileant quod bene feceris,

Mercedem tuleris. quid foret Iliae

Mauortisque puer, si taciturnitas

Obstaret meritis inuida Romuli?

25

Ereptum Stygiis fluctibus Aeacum

Virtus et fauor et lingua potentium

Vatum diuitibus consecrat insulis.

[Dignum laude uirum Musa uetat mori]

Caelo Musa beat. sic Iouis interest

30

Optatis epulis inpiger Hercules,

Clarum Tyndaridae sidus ab infimis

Quassas eripiunt aequoribus ratis,

[Ornatus uiridi tempora pampino]

Liber uota bonos ducit ad exitus.

9

nec tibi δ V

non tibi Ω