Quem tu, Melpomene, semel
Nascentem placido lumine uideris,
Illum non labor Isthmius
Clarabit pugilem, non equos inpiger
5
Curru ducet Achaico
Victorem, neque res bellica Deliis
Ornatum foliis ducem,
Quod regum tumidas contuderit minas,
Ostendet Capitolio:
10
Sed quae Tibur aquae fertile praefluunt
Et spissae nemorum comae
Fingent Aeolio carmine nobilem.
Romae, principis urbium,
Dignatur suboles inter amabilis
15
Vatum ponere me choros,
Et iam dente minus mordeor inuido.
O testudinis aureae
Dulcem quae strepitum, Pieri, temperas,
O mutis quoque piscibus
20
Donatura cycni, si libeat, sonum,
Totum muneris hoc tui est,
Quod monstror digito praetereuntium
Romanae fidicen lyrae;