Sic te diua potens Cypri,
Sic fratres Helenae, lucida sidera,
Ventorumque regat pater
Obstrictis aliis praeter Iapyga,
5
Nauis, quae tibi creditum
Debes Vergilium: finibus Atticis
Reddas incolumem precor
Et serues animae dimidium meae.
Illi robur et aes triplex
10
Circa pectus erat, qui fragilem truci
Conmisit pelago ratem
Primus, nec timuit praecipitem Africum
Decertantem Aquilonibus
Nec tristis Hyadas nec rabiem Noti,
15
Quo non arbiter Hadriae
Maior, tollere seu ponere uolt freta.
Quem mortis timuit gradum
Qui siccis oculis monstra natantia,
Qui uidit mare turbidum et
20
Infamis scopulos Acroceraunia?
Nequiquam deus abscidit
Prudens oceano dissociabili
Terras, si tamen inpiae
Non tangenda rates transiliunt uada.
25
Audax omnia perpeti
Gens humana ruit per uetitum nefas,
Audax Iapeti genus
Ignem fraude mala gentibus intulit.
Post ignem aetheria domo
30
Subductum macies et noua febrium
Terris incubuit cohors
Semotique prius tarda necessitas
Leti corripuit gradum.
Expertus uacuum Daedalus aera
35
Pinnis non homini datis;
Perrupit Acheronta Herculeus labor.
Nil mortalibus ardui est:
Caelum ipsum petimus stultitia neque
Per nostrum patimur scelus
40
Iracunda Iouem ponere fulmina.