Horatius epodi 11

Testo base di riferimento: F. Klingner, 1959

Cura dell'edizione digitale: G. C. Musa, 2009

Altre sezioni


Petti, nihil me sicut antea iuuat

Scribere uersiculos amore percussum graui,

Amore, qui me praeter omnis expetit

Mollibus in pueris aut in puellis urere.

5

Hic tertius December, ex quo destiti

Inachia furere, siluis honorem decutit.

Heu me, per urbem - nam pudet tanti mali -

Fabula quanta fui, conuiuiorum et paenitet,

In quis amantem languor et silentium

10

Arguit et latere petitus imo spiritus.

"Contrane lucrum nil ualere candidum

Pauperis ingenium" querebar adplorans tibi,

Simul calentis inuerecundus deus

Feruidiore mero arcana promorat loco.

15

"Quodsi meis inaestuet praecordiis

Libera bilis, ut haec ingrata uentis diuidat

Fomenta uolnus nil malum leuantia,

Desinet inparibus certare summotus pudor."

Vbi haec seuerus te palam laudaueram,

20

Iussus abire domum ferebar incerto pede

Ad non amicos heu mihi postis et heu

Limina dura, quibus lumbos et infregi latus.

Nunc gloriantis quamlibet mulierculam

Vincere mollitia amor Lycisci me tenet;

25

Vnde expedire non amicorum queant

Libera consilia nec contumeliae graues,

Sed alius ardor aut puellae candidae

Aut teretis pueri longam renodantis comam.

2

percussum A a ¹ B γ M Caes. Bass. 6, 271, 19.21; Victorin. 6, 102, 3; Fortunatian. p. 294, 21; Diom. 1, 511, 5; Prisc. 3, 459, 22

perculsum a ² Ψ R C Fortunatian. p. 303, 26; Terentian. 6, 413, 2974