Rogare longo putidam te saeculo,
Viris quid eneruet meas,
Cum sit tibi dens ater et rugis uetus
Frontem senectus exaret
5
Hietque turpis inter aridas natis
Podex uelut crudae bouis.
Sed incitat me pectus et mammae putres,
Equina quales ubera,
Venterque mollis et femur tumentibus
10
Exile suris additum.
Esto beata, funus atque imagines
Ducant triumphales tuum
Nec sit marita quae rotundioribus
Onusta bacis ambulet.
15
Quid, quod libelli Stoici inter Sericos
Iacere puluillos amant:
Inlitterati num minus nerui rigent
Minusue languet fascinum?
Quod ut superbo prouoces ab inguine,
20
Ore adlaborandum est tibi.