appendix Vergiliana quid hoc noui est

Reference basis text: A. Salvatore, 1997

Editing of the digital edition: C. Laudani, 2009


Quid hoc noui est? quid ira nuntiat deum?

Silente nocte candidus mihi puer

Tepente cum iaceret abditus sinu,

Venus fuit quieta, nec uiriliter

5

Iners senile penis extulit caput.

Placet, Priape, qui sub arboris coma

Soles, sacrum reuincte pampino caput,

Ruber sedere cum rubente fascino?

At, o Triphalle, saepe floribus nouis

10

Tuas sine arte deligauimus comas,

Abegimusque uoce saepe, cum tibi

Senexue coruus impigerue graculus

Sacrum feriret ore corneo caput.

Vale, nefande destitutor inguinum,

15

Vale, Priape: debeo tibi nihil.

Iacebis inter arua pallidus situ,

Canisque saeua susque ligneo tibi

Lutosus affricabit oblitum latus.

At, o sceleste penis, o meum malum,

20

Graui piaque lege noxiam lues.

Licet querare: nec tibi tener puer

Patebit ullus, imminente qui toro

Iuuante uerset arte mobilem natem,

Puella nec iocosa te leui manu

25

Fouebit, adprimetue lucidum femur.

Bidens amica Romuli senis memor

Paratur, inter atra cuius inguina

Latet iacente pantice abditus specus

Vagaque pelle tectus annuo gelu

30

Araneosus obsidet forem situs.

Tibi haec paratur, ut tuum ter aut quater

Voret profunda fossa lubricum caput.

Licebit aeger, angue lentior, cubes,

Tereris usque donec, a, miser, miser

35

Triplexque quadruplexque compleas specum.

Superbia ista proderit nihil, simul

Vagum sonante merseris luto caput.

Quid est, iners? pigetne lentitudinis?

Licebit hoc inultus auferas semel:

40

Sed ille cum redibit aureus puer,

Simul sonante senseris iter pede,

Rigente neruos excubet lubidine,

Et inquietus inguina arrigat tumor,

Neque incitare cesset, usque dum mihi

45

Venus iocosa molle ruperit latus.

4

quieta Ω

vieta Heinsius