appendix Vergiliana Priapeia 2

Reference basis text: A. Salvatore, 1997

Editing of the digital edition: C. Laudani, 2010

Other sections


Ego haec, ego arte fabricata rustica,

Ego arida, o uiator, ecce populus

Agellulum hunc, sinistra et ante quem uides,

Erique uillulam hortulumque pauperis

5

Tueor malaque furis arceo manu.

Mihi corolla picta uere ponitur,

Mihi rubens arista sole feruido,

Mihi uirente dulcis uua pampino,

Mihi glauca duro oliua cocta frigore.

10

Meis capella delicata pascuis

In urbem adulta lacte portat ubera,

Meisque pinguis agnus ex ouilibus

Grauem domum remittit aere dexteram,

Teneraque matre mugiente uaccula

15

Deum profundit ante templa sanguinem.

Proin, uiator, hunc deum uereberis

Manumque sursum habebis; hoc tibi expedit:

Parata namque crux, <ca>ue!, stat mentula.

'Velim pol', inquis: at pol ecce uilicus

20

Venit, ualente cui reuulsa brachio

Fit ista mentula apta claua dexterae.

2

o add. ed. Ald. 1517 om. Ω