Saluere iubeo spectatores optumos,
Fidem qui facitis maxumi, - et uos Fides.
Si uerum dixi, signum clarum date mihi,
Vt uos mi esse aequos iam inde a principio sciam.
5
Qui utuntur uino uetere sapientis puto
Et qui lubenter ueteres spectant fabulas;
Anticua opera et uerba quom uobis placent,
Aequom est placere ante <alias> ueteres fabulas:
Nam nunc nouae quae prodeunt comoediae
10
Multo sunt nequiores quam nummi noui.
Nos postquam populi rumore intelleximus
Studiose expetere uos Plautinas fabulas,
Anticuam eiius edimus comoediam,
Quam uos probastis qui estis in senioribus;
15
Nam iuniorum qui sunt non norunt, scio;
Verum ut cognoscant dabimus operam sedulo.
Haec quom primum acta est, uicit omnis fabulas.
Ea tempestate flos poetarum fuit,
Qui nunc abierunt hinc in communem locum.
20
Sed tamen apsentes prosunt <pro> praesentibus.
Vos omnis opere magno esse oratos uolo
Benigne ut operam detis ad nostrum gregem.
Eicite ex animo curam atque alienum aes *,
Ne quis formidet flagitatorem suom:
25
Ludi sunt, ludus datus est argentariis;
Tranquillum est, Alcedonia sunt circum forum:
Ratione utuntur, ludis poscunt neminem,
Secundum ludos reddunt autem nemini.
Aures uociuae si sunt, animum aduortite:
30
Comoediai nomen dare uobis uolo.
Cleroymenoi uocatur haec comoedia
Graece, latine Sortientes. Diphilus
Hanc graece scripsit, postid rusum denuo
Latine Plautus cum latranti nomine.
35
Senex hic maritus habitat; ei est filius,
Is una cum patre in illisce habitat aedibus.
Est ei quidam seruos qui in morbo cubat,
Immo hercle uero in lecto, ne quid mentiar;
Is seruos, sed abhinc annos factum est sedecim
40
Quom conspicatust primulo crepusculo
Puellam exponi. Adit extemplo ad mulierem
Quae illam exponebat, orat ut eam det sibi:
Exorat, aufert; detulit recta domum,
Dat erae suae, orat ut eam curet, educet.
45
Era fecit, educauit magna industria,
Quasi si esset ex se nata, non multo secus.
Postquam ea adoleuit ad eam aetatem ut uiris
Placere posset, eam puellam hic senex
Amat ecflictim, et item contra filius.
50
Nunc sibi uterque contra legiones parat,
Paterque filiusque, clam alter alterum:
Pater adlegauit uilicum qui posceret
Sibi istanc uxorem: is sperat, si ei sit data,
Sibi fore paratas clam uxorem excubias foris;
55
Filius is autem armigerum adlegauit suom
Qui sibi eam uxorem poscat: scit, si id impetret,
Futurum quod amat intra praesepis suas.
Senis uxor sensit uirum amori operam dare,
Propterea una consentit cum filio.
60
Ille autem postquam filium sensit suom
Eandem illam amare et esse impedimento sibi,
Hinc adulescentem peregre ablegauit pater;
Sciens ei mater dat operam apsenti tamen.
Is, ne exspectetis, hodie in hac comoedia
65
In urbem non redibit: Plautus noluit,
Pontem interrupit, qui erat ei in itinere.
Sunt hic inter se quos nunc credo dicere:
"Quaeso hercle, quid istuc est? seruiles nuptiae?
Seruin uxorem ducent aut poscent sibi?
70
Nouom attulerunt, quod fit nusquam gentium".
At ego aiio id fieri in Graecia et Carthagini,
Et hic in nostra terra in <terra> Apulia;
Maioreque opere ibi seruiles nuptiae
Quam liberales etiam curari solent;
75
Id ni fit, mecum pignus si quis uolt dato
In urnam mulsi, Poenus dum iudex siet
Vel Graecus adeo, uel mea caussa Apulus.
Quid nunc? nihil agitis? sentio, nemo sitit.
Reuortar ad illam puellam expositiciam:
80
Quam serui summa ui sibi uxorem expetunt,
Ea inuenietur et pudica et libera,
Ingenua Atheniensis, neque quicquam stupri
Faciet profecto in hac quidem comoedia.
Mox hercle uero, post transactam fabulam,
85
Argentum si quis dederit, ut ego suspicor,
Vltro ibit nuptum, non manebit auspices.
Tantum est. Valete, bene rem gerite, uincite
Virtute uera, quod fecistis antidhac.
Non mihi licere meam rem me solum, ut uolo,
90
Loqui atque cogitare sine ted arbitro?
Quid tu, malum, me sequere? Quia certum est mihi,
Quasi umbra, quoquo tu ibis, te semper sequi;
Quin edepol etiam si in crucem uis pergere,
Sequi decretumst. Dehinc conicito ceterum,
95
Possisne necne clam me sutelis tuis
Praeripere Casinam uxorem, proinde ut postulas.
Quid tibi negotist mecum? Quid ais, inpudens?
Quid in urbe reptas, uilice hau magni preti?
Lubet. Quin ruri es in praefectura tua?
100
Quin potius quod legatum est tibi negotium,
Id curas atque urbanis rebus te apstines?
Huc mihi uenisti sponsam praereptum meam:
Abi rus, abi dierectus tuam in prouinciam.
Chaline, non sum oblitus officium meum:
105
Praefeci ruri recte qui curet tamen.
Ego huc quod ueni in urbem si impetrauero,
Vxorem ut istam ducam quam tu deperis,
Bellam et tenellam Casinam, conseruam tuam,
Quando ego eam mecum rus uxorem abduxero,
110
Ruri incubabo usque in praefectura mea.
Tun illam ducas? hercle me suspendio
Quam tu eius potior fias satiust mortuom.
Mea praedast illa: proin tu te in laqueum induas.
Ex sterculino ecfosse, tua illaec praeda sit?
115
Scies hoc ita esse. Vae tibi! Quot te modis,
Si uiuo, habebo in nuptiis miserum meis!
Quid tu mihi facies? Egone quid faciam tibi?
Primum omnium huic lucebis nouae nuptae facem;
Postilla ut semper inprobus nihilique sis,
120
Postid locorum quando ad uillam ueneris,
Dabitur tibi amphora una et una semita,
Fons unus, unum ahenum et octo dolia:
Quae nisi erunt semper plena, ego te implebo flagris.
Ita te aggerunda curuom aqua faciam probe
125
Vt postilena possit ex te fieri.
Post autem ruri nisi tu aceruom ederis
Aut quasi lumbricus terram, quod te postules
Gustare quicquam, numquam edepol ieiunium
Ieiunumst aeque atque ego te ruri reddibo.
130
Postid, quom lassus fueris et famelicus,
Noctu ut condigne te cubes curabitur.
Quid facies? Concludere in fenstram firmiter,
Vnde auscultare possis quom ego illam ausculer:
Quom mihi illa dicet, "mi animule, mi Olympio,
135
Mea uita, mea mellilla, mea festiuitas,
Sine tuos ocellos deosculer, uoluptas mea,
Sine amabo ted amari, meus festus dies,
Meus pullus passer, mea columba, mi lepus"
Quom mihi haec dicentur dicta, tum tu, furcifer,
140
Quasi mus, in medio parieti uorsabere.
Nunc ne tu te mihi respondere postules,
Abeo intro. Taedet tui sermonis. - Te sequor.
Hic quidem pol certo nil ages sine med arbitro.
Opsignate cellas, referte anulum ad me:
145
Ego huc transeo in proxumum ad meam uicinam.
Vir si quid uolet me, facite hinc accersatis.
Prandium iusserat senex sibi parari.
St!
150
Tace atque abi; neque paro neque hodie coquetur,
Quando is mi et filio aduorsatur suo
154
Animi amorisque caussa sui,
155
Flagitium illud hominis! ego illum fame, ego illum siti,
Maledictis, malefactis amatorem ulciscar,
Ego pol illum probe incommodis dictis angam,
Faciam uti proinde ut est dignus uitam colat,
Accheruntis pabulum,
160
Flagiti persequentem,
Stabulum nequitiae.
Nunc huc meas fortunas eo questum ad uicinam.
Sed foris concrepuit, atque eapse eccam egreditur!
Non pol per tempus iter huc mi incepi.
166
Sequimini, comites, in proxumum me huc. Heus uos, [ecquis haec quae loquor audit?]
Ego hic ero, uir si aut quispiam quaeret.
169
Nam ubi domi sola sum, sopor manus caluitur.
171
Iussin colum ferri mihi? Myrrhina, salue.
173
Salue mecastor. Sed quid tu es tristis, amabo?
175
Ita solent omnes quae sunt male nuptae:
177
Domi et foris aegre quod siet satis semper est.
Nam ego ibam ad te. Et pol ego isto ad te.
Sed quid est quod tuo nunc animo aegrest?
181
Nam quod tibi est aegre, idem mist diuidiae.
Credo, ecastor, nam uicinam neminem amo merito magis quam te
Nec qua in plura sunt
183a
Mihi quae ego uelim.
Amo te, atque istuc expeto scire quid sit.
186
Pessumis me modis despicatur domi.
Hem, quid est? dic idem (nam pol hau satis meo
Corde accepi querellas tuas), opsecro.
Vir me habet pessumis despicatam modis,
190
Nec mihi ius meum optinendi optio est.
Mira sunt, uera si praedicas, nam uiri
Ius suom ad mulieres optinere hau queunt.
Quin mihi ancillulam ingratiis postulat,
Quae mea est, quae meo educta sumptu siet,
195
Vilico suo se dare,
195a
Sed ipsus eam amat. Opsecro,
Tace, nam hic nunc licet dicere:
198
Nos sumus. Ita est. Vnde ea tibi est?
Nam peculi probam nil habere addecet
200
Clam uirum, et quae habet, partum ei hau commode est,
Quin uiro aut suptrahat aut stupro inuenerit.
Hoc uiri censeo esse omne quidquid tuom est.
Tu quidem aduorsum tuam amicam omnia loqueris. Tace sis,
Stulta, et mi ausculta. Noli
205
Sis tu illic aduorsari,
207
Sine amet, sine quod lubet id faciat, quando tibi nil domi delicuom est.
209
Satin sana es? nam tuquidem aduorsus tuam istaec rem loquere. Insipiens,
212
Semper tu huic uerbo uitato aps tuo uiro. Quoi uerbo? I foras, mulier.
St! tace. Quid est? Em! Quis est, quem uides? Vir eccum it.
Intro abi adpropera, age amabo. Impetras, abeo.
215
Mox magis quom otium <et> mihi et tibi erit,
Igitur tecum loquar. Nunc uale. Valeas.
Omnibus rebus ego amorem credo et nitoribus nitidis
217a
Anteuenire nec potis
Quicquam commemorari<er> quod plus salis plusque lepori hodie
Habeat; coquos equidem nimis demiror, qui utuntur condimentis,
220
Eos eo condimento uno <non> utier, omnibus quod praestat.
Nam ubi amor condimentum inierit, quoiuis placitura <escam> credo;
Neque salsum neque suaue esse potest quicquam, ubi amor non admiscetur:
Fel quod amarumst, id mel faciet, hominem ex tristi lepidum et lenem.
Hanc ego de me coniecturam domi facio magis quam ex auditis;
225
Qui quom amo Casinam, magis niteo, munditiis Munditiam antideo:
Myropolas omnis sollicito, ubiquomque est lepidum unguentum, unguor,
Vt illi placeam; et placeo, ut uideor. Sed uxor me excruciat, quia uiuit.
Tristem astare aspicio. Blande haec mihi mala res appellanda est.
Vxor mea meaque amoenitas, quid tu agis? Abi atque apstine manum.
230
Heia, mea Iuno, non decet esse te tam tristem tuo Ioui.
Quo nunc abis? Mitte me. Mane. Non maneo. At pol ego te sequar.
Opsecro, sanun es? Sanus. Quam ted amo!
Nolo ames. Non potes impetrare. Enicas.
Vera dicas uelim. Credo ego istuc tibi.
235
Respice, o mi lepos. Nempe ita ut tu mihi es.
Vnde hic, amabo, unguenta olent? Oh perii! manufesto miser
Teneor. Cesso caput pallio detergere.
Vt te bonus Mercurius perdat, myropola, quia haec mihi dedisti.
Eho tu nihili, cana culex, uix teneor quin quae decent te dicam,
240
Senectan aetate unguentatus per uias, ignaue, incedis?
Pol ego amico dedi quoidam operam, dum emit unguenta. Vt cito commentust!
Ecquid te pudet? Omnia quae tu uis. Vbi in lustra iacuisti?
Egone in lustra? Scio plus quam tu me arbitrare. Quid id est? quid scis?
Te sene omnium senem <hominem> neminem esse ignauiorem.
245
Vnde is, nihili? ubi fuisti? ubi lustratus? ubi bibisti?
Mades mecastor: uide palliolum ut rugat! Di me et te infelicent,
Si ego in os meum hodie uini guttam indidi.
Immo age ut lubet bibe, es, disperde rem.
250
Ohe, iam satis uxor est; comprime te; nimium tinnis,
Relinque aliquantum orationis, cras quod mecum litiges.
Sed quid ais? iam domuisti animum, potius ut quod uir uelit
Fieri id facias quam aduorsere contra? Qua de re? Rogas?
Super ancilla Casina, ut detur nuptum nostro uilico,
255
Seruo frugi atque ubi illi bene sit ligno, aqua calida, cibo,
Vestimentis, ubique educat pueros quos pariat sibi,
Quam illi seruo nequam des, armigero nili atque inprobo,
Quoi homini hodie peculi nummus non est plumbeus.
Mirum ecastor te senecta aetate officium tuom
260
Non meminisse. Quid iam? Quia, si facias recte aut commode,
Me sinas curare ancillas, quae mea est curatio.
Qui, malum, homini scutigerulo dare lubet? Quia enim filio
Nos oportet opitulari unico. At quamquam unicust,
Nihilo magis ille unicust mihi filius quam ego illi pater:
265
Illum mi aequiust quam me illi quae uolo concedere.
Tu ecastor tibi, homo, malam rem quaeris. Subolet, sentio.
Egone? Tu. nam quid friguttis? quid istuc tam cupide cupis?
Vt enim frugi seruo detur potius quam seruo inprobo.
Quid si ego impetro atque exoro a uilico caussa mea
270
Vt eam illi permittat? Quid si ego autem ab armigero impetro
Eam illi permittat? atque hoc credo impetrassere.
Conuenit. Vis tuis Chalinum huc euocem uerbis foras?
Tu eum orato, ego autem orabo uilicum. Sane uolo.
Iam hic erit. Nunc experiemur nostrum uter sit blandior.
275
Hercules dique istam perdant, quod nunc liceat dicere.
Ego discrucior miser amore, illa autem quasi ob industriam
Mi aduorsatur. Subolet hoc iam uxori quod ego machinor:
Propter eam rem magis armigero dat operam de industria.
Qui illum di omnes deaeque perdant! Te uxor aiebat tua
280
Me uocare. ego enim uocari iussi. Eloquere quid uelis.
Primum ego te porrectiore fronte uolo mecum loqui;
Stultitia est ei te esse tristem quoius potestas plus potest.
Probum et frugi hominem iam pridem esse arbitror. Intellego.
285
Quin, si ita arbitrare, emittis me manu? Quin id uolo.
Sed nihil est me cupere factum, nisi tu factis adiuuas.
Quid uelis modo id uelim me scire. Ausculta, ego loquar.
Casinam ego uxorem promisi uilico nostro dare.
At tua uxor filiusque promiserunt mihi. Scio.
290
Sed utrum nunc tu caelibem te esse mauis liberum
An maritum seruom aetatem degere et gnatos tuos?
Optio haec tua est: utram harum uis condicionem accipe.
Liber si sim, meo periclo uiuam; nunc uiuo tuo.
De Casina certum est concedere homini nato nemini.
295
Intro abi atque actutum uxorem huc euoca ante aedis cito,
Et sitellam huc tecum ecferto cum aqua et sortis. satis placet.
Ego pol istam iam aliquouorsum tragulam decidero.
Nam si sic nihil impetrare potero, saltem sortiar.
Ibi ego te et suffragatores tuos ulciscar. Attamen
300
Mihi optinget sors. Vt quidem pol pereas cruciatu malo.
Mihi illa nubet, machinare quidlubet quouis modo.
Abin hinc ab oculis? Inuitus me uides, uiuam tamen.
Sumne ego miser homo? satin omnes res sunt aduorsae mihi?
Iam metuo ne Olympionem mea uxor exorauerit
305
Ne Casinam ducat: si id factum est, ecce me nullum senem!
Si non impetrauit, etiam specula in sortitust mihi.
Si sors autem decollassit, gladium faciam culcitam
Eumque incumbam. Sed progreditur optume eccum Olympio.
Vna edepol opera in furnum calidum condito
310
Atque ibi torreto me pro pane rubido,
Era, qua istam opera a me impetres, quod postulas.
Saluos sum, salua spes est, ut uerba audio.
Quid tu me tua, era, libertate territas?
Qui si tu nolis filiusque etiam tuos,
315
Vobis inuitis atque amborum ingratiis
Vna libella liber possum fieri.
Quid istuc est? quicum litigas, Olympio?
Cum eadem qua tu semper. Cum uxori mea?
Quam tu mi uxorem? quasi uenator tu quidem es:
320
Dies atque noctes cum cane aetatem exigis.
Quid agit, quid loquitur tecum? Orat, opsecrat
Ne Casinam uxorem ducam. Quid tu postea?
Negaui enim ipsi me concessurum Ioui,
Si is mecum oraret. Di te seruassint mihi!
325
Nunc in fermento totast, ita turget mihi.
Ego edepol illam mediam dirruptam uelim.
Credo edepol esse, siquidem tu frugi bonae es.
Verum edepol tua mihi odiosa est amatio:
Inimica est tua uxor mihi, inimicus filius,
330
Inimici familiares. Quid id refert tua?
Vnus tibi hic dum propitius sit Iuppiter,
Tu istos minutos caue deos flocci feceris.
Nugae sunt istae magnae. Quasi tu nescias
Repente ut emoriantur humani Ioues.
335
Sed tandem si tu Iuppiter sis mortuos,
Quom ad deos minores redierit regnum tuom,
Quis mihi subueniet tergo aut capiti aut cruribus?
Opinione melius res tibi habet tua,
Si hoc impetramus, ut ego cum Casina cubem.
340
Non hercle opinor posse, ita uxor acriter
Tua instat ne mihi detur. At ego sic agam:
Coniciam sortis in sitellam et sortiar
Tibi et Chalino. Ita rem natam intellego:
Necessumst uorsis gladiis depugnarier.
345
Quid si sors aliter quam uoles euenerit?
Benedice. Dis sum fretus, deos sperabimus.
Non ego istuc uerbum empsim tittibilicio;
Nam omnes mortales dis sunt freti, sed tamen
Vidi ego dis fretos saepe multos decipi.
350
St! tace parumper. Quid uis? Eccum exit foras
Chalinus intus cum sitella et sortibus.
Nunc nos conlatis signis depugnabimus.
Face, Chaline, certiorem me quid meus uir me uelit.
Ille edepol uidere ardentem te extra portam mortuam.
355
Credo ecastor uelle. At pol ego hau credo, sed certo scio.
Plus artificum est mihi quam rebar: hariolum hunc habeo domi.
Quid si propius attollamus signa eamusque obuiam?
Sequere. Quid uos agitis? Adsunt quae imperauisti omnia:
Vxor, sortes, situla atque egomet. Te uno adest plus quam ego uolo.
360
Tibi quidem edepol ita uidetur; stimulus ego nunc sum tibi,
Fodico corculum; adsudascis iam ex metu, mastigia.
Tace, Chaline. Comprime istunc. Immo istunc qui didicit dare.
Adpone hic sitellam, sortis cedo mihi. Animum aduortite.
Atqui ego censui aps te posse hoc me impetrare, uxor mea,
365
Casina ut uxor mihi daretur; et nunc etiam censeo.
Tibi daretur illa? Mihi enim - ah, non id uolui dicere:
Dum "mihi" uolui, "huic" dixi, atque adeo mihi dum cupio - perperam
Iam dudum hercle fabulor. Pol tu quidem, atque etiam facis.
Huic - immo hercle mihi - uah! tandem redii uix ueram in uiam.
370
Per pol saepe peccas. Ita fit, ubi quid tanto opere expetas.
Sed te uterque tuo pro iure, ego atque hic, oramus. Quid est?
Dicam enim, mea mulsa: de istac Casina huic nostro uilico
Gratiam facias. At pol ego neque facio neque censeo.
Tum igitur ego sortis utrimque iam <diribeam>. Quis uotat?
375
Optumum atque aequissumum istuc esse iure iudico.
Postremo, <si> illuc quod uolumus eueniet, gaudebimus;
Sin secus, patiemur animis aequis. Tene sortem tibi.
Vide quid scriptumst. Vnum. Iniquomst, quia isti prius quam mihi est.
Accipe hanc sis. Cedo. Mane, unum uenit in mentem modo:
380
Vide ne quae illic insit alia sortis sub aqua. Verbero,
Men te censes esse? Nulla est. Habe quietum animum modo.
Quod bonum atque fortunatum sit mihi - Magnum malum
Tibi quidem edepol credo eueniet; noui pietatem tuam.
Sed manedum: num ista aut populna sors aut abiegnast tua?
385
Quid tu id curas? Quia enim metuo ne in aqua summa natet.
Eugae! caue. Conicite sortis nunciam ambo huc. Eccere!
Vxor, aequa. Noli uxori credere. Habe animum bonum.
Credo hercle, hodie deuotabit sortis si attigerit. Tace.
Taceo. Deos quaeso - Vt quidem tu hodie canem et furcam feras.
390
Mihi ut sortito eueniat - Vt quidem hercle pedibus pendeas.
At tu ut oculos emungare ex capite per nasum tuos.
Quid times? paratum oportet esse iam laqueum tibi.
Periisti. Animum aduortite ambo. Taceo. Nunc tu, Cleustrata,
Ne a me memores malitiose de hac re factum aut suspices,
395
Tibi permitto: tute sorti. Perdis me. Lucrum facit.
Bene facit. Deos quaeso - ut tua sors ex sitella ecfugerit.
Ain tu? quia tute es fugitiuos, omnis te imitari cupis?
Vtinam tua quidem <ista>, sicut Herculei praedicant
Quondam prognatis, in sortiendo sors deliquerit.
400
Tu ut liquescas ipse, actutum uirgis calefactabere.
Hoc age sis, Olympio. Si hic litteratus me sinat.
Quod bonum atque fortunatum mihi sit! Ita uero, et mihi.
Non. Immo hercle. Immo mihi hercle. Hic uincet, tu uiues miser.
Percide os tu illi odio. Age, ecquid fit? caue obiexis manum.
405
Compressan palma an porrecta ferio? Age ut uis. Em tibi!
Quid tibi istunc tactio est? Quia Iuppiter iussit meus.
Feri malam, ut ille, rusum. Perii! pugnis caedor, Iuppiter.
Quid tibi tactio hunc fuit? Quia iussit haec Iuno mea.
Patiundum est, siquidem me uiuo mea uxor imperium exhibet.
410
Tam huic loqui licere oportet quam isti. Qur omen mihi
Vituperat? Malo, Chaline, tibi cauendum censeo.
Temperi, postquam oppugnatum est os. Age, uxor, nunciam
Sorti. Vos aduortite animum. Prae metu ubi sim nescio.
Perii! Cor lienosum, opinor, habeo, iam dudum salit,
415
De labore pectus tundit. Teneo sortem. Ecfer foras.
Iamne mortuos? Ostende. Mea <haec> est. Mala crux east quidem.
Victus es, Chaline. Quom nos di iuuere, Olympio,
Gaudeo. Pietate factum est mea atque maiorum meum.
Intro abi, uxor, atque adorna nuptias. Faciam ut iubes.
420
Scin tu rus hinc esse ad uillam longe quo ducat? Scio.
Intro abi et, quamquam hoc tibi aegre est, tamen fac accures. Licet.
Eamus nos quoque intro, hortemur ut properent. Numquid moror?
Nam praesente hoc plura uerba <fieri> non desidero.
Si nunc me suspendam, meam operam luserim
425
Et praeter operam restim sumpti fecerim
Et meis inimicis uoluptatem creauerim.
Quid opus est, qui sic mortuos? equidem tamen
Sorti sum uictus, Casina nubet uilico.
Atque id non tam aegrest iam, uicisse uilicum,
430
Quam id expetiuisse opere tam magno senem,
Ne ea mihi daretur atque ut illi nuberet.
Vt ille trepidabat, ut festinabat miser!
Vt sussultabat, postquam uicit uilicus!
Attat! concedam huc, audio aperiri fores,
435
Mei beneuolentes atque amici prodeunt.
Hinc ex insidiis hisce ego insidias dabo.
Sine modo rus ueniat: ego remittam ad te uirum
Cum furca in urbem tamquam carbonarium.
Ita fieri oportet. Factum et curatum dabo.
440
Volui Chalinum, si domi esset, mittere
Tecum opsonatum, ut etiam in maerore insuper
Inimico nostro miseriam hanc adiungerem.
Recessim dabo me ad parietem, imitabor nepam;
Captandust horum clanculum sermo mihi.
445
Nam illorum me alter cruciat, alter, macerat.
At candidatus cedit hic mastigia,
Stimulorum loculi. Protollo mortem mihi;
Certum est, hunc Accheruntem praemittam prius.
Vt tibi ego inuentus sum opsequens! quod maxume
450
Cupiebas, eiius copiam feci tibi,
Erit hodie tecum quod amas clam uxorem. Tace.
Ita me di bene ament ut ego uix reprimo labra
Ob istanc rem quin te deosculer, uoluptas mea.
Quid, deosculere? quae res? quae uoluptas tua?
455
Credo hercle ecfodere hic uolt uesicam uilico.
Ecquid amas nunc me? Immo edepol me quam te minus.
Licetne amplecti te? Quid, "amplecti"? Licet.
Vt, quia te tango, mel mihi uideor lingere!
Vltro te, amator, apage te a dorso meo!
460
Illuc est, illuc, quod hic hunc fecit uilicum:
Et idem me pridem, quom ei aduorsum ueneram,
Facere atriensem uoluerat sub ianua.
Vt tibi morigerus hodie, ut uoluptati fui!
Vt tibi, dum uiuam, bene uelim plus quam mihi.
465
Hodie hercle, opinor, hi conturbabunt pedes:
Solet hic barbatos sane sectari senex.
Vt ego hodie Casinam deosculabor, ut mihi
Bona multa faciam <clam> meam uxorem! Attatae!
Nunc pol ego demum in rectam redii semitam.
470
Hic ipsus Casinam deperit. Habeo uiros.
Iam hercle amplexari, iam osculari gestio.
Sine prius deduci. Quid, malum, properas? Amo.
At non opinor fieri hoc posse hodie. Potest,
Siquidem cras censes te posse emitti manu.
475
Enim uero huc aures magis sunt adhibendae mihi:
Iam ego uno in saltu lepide apros capiam duos.
Apud hunc sodalem meum atque uicinum mihi
Locus est paratus: ei ego amorem omnem meum
Concredui; is mihi se locum dixit dare.
480
Quid eiius uxor? ubi erit? Lepide repperi.
Mea uxor uocabit huc eam ad se in nuptias,
Vt hic sit secum, se adiuuet, secum cubet;
Ego iussi, et dixit se facturam uxor mea.
Illa hic cubabit, uir ab<i>erit faxo domo;
485
Tu rus uxorem duces: id rus hoc erit
Tantisper dum ego cum Casina faciam nuptias.
Hinc tu ante lucem rus cras duces postea.
Satin docte? Astute. Age modo, fabricamini,
Malo hercle uostro tam uorsuti uiuitis.
490
Scin quid nunc facias? Loquere. Tene marsuppium,
Abi atque opsona, propera, sed lepide uolo,
Molliculas escas, ut ipsa mollicula est. Licet.
Emito sepiolas, lepadas, lolligunculas,
Hordeias, - Immo triticeias, si sapis.
495
Soleas. Qui quaeso potius quam sculponeas,
Quibus battuatur tibi os, senex nequissume?
Vin lingulacas? Quid opust, quando uxor domi est?
Ea lingulaca est nobis, nam numquam tacet.
In re praesenti ex copia piscaria
500
Consulere quid emam potero. Aequom oras, abi.
Argento parci nolo, opsonato ampliter.
Nam mihi uicino hoc etiam conuento est opus,
Vt quod mandaui curet. Iamne abeo? Volo.
Tribus non conduci possum libertatibus
505
Quin ego illis hodie comparem magnum malum
Quinque hanc omnem rem meae erae iam faciam palam.
Manufesto teneo in noxia inimicos meos.
Sed si nunc facere uolt era officium suom,
Nostra omnis lis est. Pulchre praeuortar uiros.
510
Nostro omine it dies; iam uicti uicimus.
Ibo intro, ut id quod alius condiuit coquos,
Ego nunc uicissim ut alio pacto condiam,
Quo id quoi paratum est ut paratum ne siet
Sietque ei paratum quod paratum non erat.
515
Nunc amici, anne inimici sis imago, Alcesime,
Mihi sciam, nunc specimen specitur, nunc certamen cernitur.
Qur amem me castigare, id ponito ad compendium,
"Cano capite" "aetate aliena" eo addito ad compendium,
"Quoi sit uxor", id quoque illuc ponito ad compendium.
520
Miseriorem ego ex amore quam te uidi neminem.
Fac uacent aedes. Quin edepol seruos, ancillas domo
Certum est omnis mittere ad te. Oh, nimium scite scitus es.
Sed facitodum merula per uorsus quod cantat <tu> colas:
"Cum cibo cum quiqui" facito ut ueniant, quasi eant Sutrium.
525
Meminero. Em, nunc enim tu demum nullo scito scitus es.
Cura, ego ad forum modo ibo: iam hic ero. Bene ambula.
Fac habeant linguam tuae aedes. Quid ita? Quom ueniam, uocent.
Attatae! caedundus tu homo es: nimias delicias facis.
Quid me amare refert, nisi sim doctus <ac> dicaculus?
530
Sed tu caue in quaesitione mihi sis. - Vsque adero domi.
Hoc erat ecastor quod me uir tanto opere orabat meus,
Vt properarem arcessere hanc <huc> ad me uicinam meam,
Liberae aedes ut sibi essent Casinam quo deducerent.
Nunc adeo nequaquam arcessam, <ne illis> ignauissumis
535
Liberi loci potestas sit, uetulis ueruecibus.
Sed eccum egreditur, senati columen, praesidium popli,
Meus uicinus, meo uiro qui liberum praehibet locum.
Non ecastor uilis emptust modius qui uenit salis.
Miror huc iam non arcessi in proxumum uxorem meam,
540
Quae iam dudum, si arcessatur, ornata exspectat domi.
Sed eccam, opino, arcessit. Salue, Cleustrata. Et tu, Alcesime.
Vbi tua uxor? Intus illa te, si se arcessas, manet;
Nam tuos uir me orauit ut eam isto ad te adiutum mitterem.
Vin uocem? Sine eam: te nolo, si occupata est. otium est.
545
Nil moror, molesta ei esse nolo; post conuenero.
Non ornatis isti apud uos nuptias? Orno et paro.
Non ergo opus est adiutrice? Satis domist. Vbi nuptiae
Fuerint, tum istam conuenibo. Nunc uale, atque istanc iube.
Quid ego nunc faciam? Flagitium maxumum feci miser
550
Propter operam illius hirqui inprobi, edentuli,
Qui hoc mihi contraxit; operam uxoris polliceor foras,
Quasi catillatum. Flagitium hominis, qui dixit mihi
Suam uxorem hanc arcessituram esse; ea se eam negat morarier.
Atque edepol mirum ni subolet iam hoc huic uicinae meae.
555
Verum autem altrouorsum quom eam mecum rationem puto,
Si quid eiius esset, esset mecum postulatio.
Ibo intro, ut subducam nauim rusum in puluinaria.
Iam hic est lepide ludificatus. Miseri ut festinant senes!
Nunc ego illum nihili, decrepitum meum uirum ueniat uelim,
560
Vt eum ludificem uicissim, postquam hunc delusi alterum.
Nam ego aliquid contrahere cupio litigi inter eos duos.
Sed eccum incedit. At, quom aspicias tristem, frugi censeas.
Stultitia magna est, mea quidem sententia,
Hominem amatorem ullum ad forum procedere,
565
In eum diem quoi quod amet in mundo siet;
Sicut ego feci stultus: contriui diem,
Dum asto aduocatus quoidam cognato meo;
Quem hercle ego litem adeo perdidisse gaudeo,
Ne me nequiquam sibi hodie aduocauerit.
570
Nam meo quidem animo qui aduocatos aduocet
Rogitare oportet prius et contarier
Adsitne ei animus necne <ei> adsit quem aduocet:
Si neget adesse, exanimatum amittat domum.
Sed uxorem ante aedis eccam. Ei misero mihi!
575
Metuo ne non sit surda atque haec audiuerit.
Audiui ecastor cum malo magno tuo.
Accedam propius. Quid agis, mea festiuitas?
Te ecastor praestolabar. Iamne ornata rest?
Iamne hanc traduxti huc ad nos uicinam tuam
580
Quae te adiutaret? Arcessiui, ut iusseras.
Verum hic sodalis tuos, amicus optumus,
Nescioquid se sufflauit uxori suae:
Negauit posse, quoniam arcesso, mittere.
Vitium tibi istuc maxumum est, blanda es parum.
585
Non matronarum officiumst, sed meretricium,
Viris alienis, mi uir, subblandirier.
I tu atque arcesse illam: ego intus quod factost opus
Volo accurare, mi uir. Propera ergo. Licet.
Iam pol ego huic aliquem in pectus iniciam metum;
590
Miserrumum hodie ego hunc habebo amasium.
Viso huc, amator si a foro rediit domum,
Qui me atque uxorem ludificatust, larua.
Sed eccum ante aedis. Ad te hercle ibam commodum.
Et hercle ego ad te. Quid ais, uir minimi preti?
595
Quid tibi mandaui? Quid tecum oraui? Quid est?
Vt bene uociuas aedis fecisti mihi,
Vt traduxisti huc ad nos uxorem tuam!
Satin propter te pereo ego atque occasio?
Quin tu suspendis te? Nempe tute dixeras
600
Tuam arcessituram esse uxorem uxorem meam.
Ergo arcessiuisse ait sese, et dixisse te
Eam non missurum. Quin eapse ultro mihi
Negauit eiius operam se morarier.
Quin eapse me adlegauit qui istam arcesserem.
605
Quin nihili facio. Quin me perdis. Quin benest,
Quin etiam diu morabor, quin cupio tibi
Quin - Aliquid aegre facere. Quin faciam lubens.
Numquam tibi hodie "quin" erit plus quam mihi.
Quin hercle di te perdant postremo quidem!
610
Quid nunc? missurusne es ad me uxorem tuam?
Ducas, easque in maxumam malam crucem
Cum hac cum istac, cumque amica etiam tua.
Abi et aliud cura, ego iam per hortum iussero
Meam istuc transire uxorem ad uxorem tuam.
615
Nunc tu mi amicus es in germanum modum.
Qua ego hunc amorem mi esse aui dicam datum
Aut quot ego umquam erga Venerem inique fecerim,
Quoi sic tot amanti mi obuiam eueniant morae?
Attat!
620
Quid illuc clamoris, opsecro, in nostrast domo?
Nulla sum, nulla sum, tota, tota occidi,
Cor metu mortuomst, membra miserae tremunt,
Nescio unde auxili, praesidi, perfugi
Mi aut opum copiam comparem aut expetam:
625
Tanta factu modo mira miris modis
Intus uidi, nouam atque integram audaciam.
Caue tibi, Cleustrata, apscede ab ista, opsecro,
Ne quid in te mali faxit ira percita.
Eripite isti gladium, quae suist impos animi.
630
Nam quid est quod haec huc timida atque exanimata exsiliuit?
Pardalisca! Perii! unde meae usurpant aures sonitum?
Respice modo ad me. O ere mi - Quid tibi est? Quid timida es? Perii.
Quid, periisti? Perii! et tu periisti. A, perii? quid ita?
Vae tibi! Immo istuc tibi sit. Ne cadam, amabo, tene me.
636
Quidquid est, eloquere mi cito. Contine pectus,
638
Face uentum, amabo, pallio. Timeo hoc negoti quid siet
640
Nisi haec meraclo se uspiam percussit flore Liberi.
Optine auris, amabo. I in malam a me crucem!
Pectus, auris, caput teque di perduint!
Nam nisi ex te scio, quidquid hoc est, cito, hoc
Iam tibi istuc cerebrum dispercutiam, excetra tu,
645
Ludibrio pessuma adhuc quae me habuisti.
647
Ere mi - Quid uis mea me ancilla? Nimium saeuis. Numero dicis.
Sed hoc quidquid est eloquere, in pauca confer:
Quid intus tumulti fuit? Scibis, audi.
650
Malum pessumumque hic modo intus - apud nos
Tua ancilla hoc pacto exordiri coepit,
Quod haud Atticam condecet disciplinam.
Quid est id? Timor praepedit dicta linguae.
Possum scire ego istuc ex te quid negoti est? Dicam.
655
Tua ancilla, quam tu tuo uilico uis
Dare uxorem, ea intus - Quid intus? quid est?
Imitatur malarum malam disciplinam,
Viro quae suo interminatur: uitam
Quid ergo? Ah - Quid est? Interemere - ait uelle uitam,
660
Gladium - Hem! Gladium - Quid eum gladium?
Habet. Ei misero mihi! Qur eum habet?
Insectatur omnis domi per aedis
Nec quemquam prope ad se sinit adire:
Ita omnes sub arcis, sub lectis latentes
665
Metu mussitant. Occidi atque interii!
Quid illic obiectumst mali tam repente?
Insanit. Scelestissumum me esse credo.
Immo si scias dicta quae dixit hodie.
Istuc expeto scire. Quid dixit? Audi.
670
Per omnis deos et deas deierauit,
Occisurum eum hac nocte quicum cubaret.
Men occidet? An quippiam ad te attinet? Vah!
674
Quid cum ea negoti tibist? Peccaui: illuc dicere, uilicum, uolebam.
675
Sciens de uia in semitam degredere.
Num quid mihi minatur? Tibi infesta solist
Plus quam quoiquam. Quamobrem? Quia se des uxorem Olympioni,
680
Neque se tuam nec suam neque uiri uitam sinere in crastinum protolli: id huc
Missa sum tibi ut dicerem,
683
Ab ea uti caueas tibi. Perii hercle ego miser! Dignus tu.
Neque est neque fuit me senex quisquam amator
685
Adaeque miser. Ludo ego hunc facete;
Nam quae facta dixi omnia huic falsa dixi:
Era atque haec dolum ex proxumo hunc protulerunt,
Ego hunc missa sum ludere. Heus Pardalisca!
Quid est? Est - Quid? Est quod uolo exquirere ex te.
690
Moram offers mihi. At tu mihi offers maerorem.
Sed etiamne habet nunc Casina gladium?
Habet, sed duos. Quid, duos? Altero te
Occisurum ait, altero uilicum hodie.
Occisissumus sum omnium qui uiuont.
695
Loricam induam mi optumum esse opinor.
Quid uxor mea? Non adi atque ademit?
Nemo audet prope accedere. Exoret. Orat:
Negat ponere alio modo ullo profecto,
Nisi se sciat uilico non datum iri.
700
Atqui ingratiis, quia non uolt, nubet hodie.
Nam qur non ego id perpetrem quod coepi,
Vt nubat mihi - illud quidem uolebam,
Nostro uilico? Saepicule peccas.
Timor praepedit uerba. Verum, opsecro te,
705
Dic med uxorem orare ut exoret illam
Gladium ut ponat et redire me intro ut liceat. Nuntiabo.
Et tu orato. Et ego orabo. At blande orato, ut soles. Sed audin?
712
Si ecfexis hoc, soleas tibi dabo et anulum in digito aureum et bona pluruma.
Operam dabo.
Face ut impetres.
715
Eo nunciam,
Nisi quippiam
Remorare me.
Abi et cura.
Redit eccum tandem opsonatu meus adiutor, pompam ducit.
720
Vide, fur, ut sentis sub signis ducas! Qui uero hi sunt sentes?
Quia quod tetigere, ilico rapiunt, si eas ereptum, ilico scindunt:
Ita quoquo adueniunt, ubi ubi sunt, duplici damno dominos multant.
Heia! Attat! cesso magnufice patriceque amicirier atque ita ero meo ire aduorsum.
725
Bone uir, salue. Fateor. Quid fit? Tu amas: ego essurio et sitio.
Lepide excuratus incessisti. Aha, hodie * * *
Mane uero, quamquam fastidis. Fui fui! foetet tuos mihi sermo.
Quae res? Haec res. Etiamne astas? enim uero πράγματά μοι παρέχεις
Dabo tibi
729a
μέγα κακόν,
730
Vt ego opinor, nisi resistis. Ὦ Ζεῦ,
Potin a me abeas,
Nisi me uis
732a
Vomere hodie?
Mane. Quid est? quis hic est homo?
736
Erus sum. Quis erus? Quoius tu seruos. Seruos ego? Ac meus. \(N^)\Non sum ego liber?
Memento, memento. Mane atque asta. Omitte.
Seruos sum tuos. Optumest. Opsecro te,
Olympisce mi, mi pater, mi patrone. Em,
740
Sapis sane.
740a
Tuos sum equidem.
Quid mi opust seruo tam nequam?
Quid nunc? quam mox recreas me?
Cena modo si sit cocta.
745
Hisce ergo abeant. Propere cito intro ite et cito deproperate.
747
Ego iam intus ero, facite cenam mihi ut ebria sit.
Sed lepide nitideque uolo, nil moror barbarico bliteo.
750
Stasne etiam? I sis, ego hic habeo. Numquid est ceterum quod morae sit?
Gladium Casinam intus habere ait,
Qui me ac te interimat.
Scio. Sic sine habere;
Nugas agunt: noui
754a
Ego illas malas merces.
755
Quin tu i modo mecum
755a
Domum. At pol malum metuo.
I tu modo, perspicito prius
756a
Quid intus agatur.
Tam mihi mea uita
757a
Tua quam tibi carast.
Verum i modo. Si tu iubes,
758a
Em ibitur tecum.
Nec pol ego Nemeae credo neque ego Olympiae
760
Neque usquam ludos tam festiuos fieri
Quam hic intus fiunt ludi ludificabiles
Seni nostro et nostro Olympioni uilico.
Omnes festinant intus totis aedibus,
Senex in culina clamat, hortatur coquos:
765
"Quin agitis hodie? quin datis si quid datis?
Properate, cenam iam esse coctam oportuit".
Vilicus is autem cum corona, candide
Vestitus, lautus exornatusque ambulat.
Illaec autem armigerum ilico exornant duae
770
Quem dent pro Casina nuptum nostro uilico.
Sed nimium lepide dissimulant, quasi nil sciant
Fore huiius quod futurumst; digne autem coqui
Nimis lepide ei rei dant operam, ne cenet senex,
Aulas peruortunt, ignem restinguont aqua:
775
Illarum oratu faciunt; illae autem senem
Cupiunt extrudere incenatum ex aedibus,
Vt ipsae solae uentris distendant suos.
Noui ego illas ambestrices: corbitam cibi
Comesse possunt. Sed aperitur ostium.
780
Si sapitis, uxor, uos tamen cenabitis,
Cena ubi erit cocta; ego ruri cenauero.
Nam nouom maritum et nouam nuptam uolo
Rus prosequi, noui hominum mores maleficos,
Ne quis eam abripiat. Facite uostro animo uolup.
785
Sed properate istum atque istam actutum emittere,
Tandem ut ueniamus luci; ego cras hic ero.
Cras habuero, uxor, ego tamen conuiuium.
Fit quod futurum dixi: incenatum senem
Foras extrudunt mulieres. Quid tu hic agis?
790
Ego eo quo me ipsa misit. Veron? Serio.
Quid hic speculare? Nil equidem speculor. Abi:
Tu hic cunctas, intus alii festinant. Eo.
Abi hinc sis ergo, pessumarum pessuma.
Iamne abiit illaec? dicere hic quiduis licet.
795
Qui amat, tamen hercle, si essurit, nullum essurit.
Sed eccum progreditur cum corona et lampade
Meus socius, compar, commaritus uilicus.
Age tibicen, dum illam educunt huc nouam nuptam foras,
Suaui cantu concelebra omnem hanc plateam hymenaeo mi.
800
Hymen hymenaee o hymen!
Quid agis, mea salus? Essurio hercle, atque adeo hau salubriter.
At ego amo. At ego hercle nihili facio. Tibi amor pro cibost,
Mihi iaiunitate iam dudum intestina murmurant.
Nam quid illaec nunc tam diu intus remorantur remeligines?
805
Quasi ob industriam, quanto ego plus propero, procedit minus.
Quid si etiam †si† offendam hymenaeum, si qui citius prodeant?
Censeo, et ego te adiutabo in nuptiis communibus.
Hymen hymenaee o hymen!
Perii hercle ego miser! dirrumpi cantando hymenaeum licet:
810
Illo morbo quo dirrumpi cupio, non est copiae.
Edepol ne tu, si equos esses, esses indomabilis.
Quo argumento? Nimis tenax es. Num me expertus uspiam?
Di melius faciant! sed crepuit ostium, exitur foras.
Di hercle me cupiunt seruatum. Iam oboluit Casinus procul.
816
Sensim super attolle limen pedes, noua nupta;
Sospes iter incipe hoc, uti uiro tuo
Semper sis superstes,
820
Tuaque ut potior pollentia sit uincasque uirum uictrixque sies,
822
Tua uox superet tuomque imperium: uir te uestiat, uirum despolies.
Noctuque et diu ut uiro subdola sis,
Opsecro, memento.
825
Malo maxumo suo hercle ilico, ubi tantillum peccassit.
Tace. Non taceo. Quae res? Mala malae male monstrat.
Facies tun hanc rem mi ex parata inparatam? id
Quaerunt, id uolunt, haec ut infecta faciant.
Age Olympio, quando uis, uxorem
830
Accipe hanc ab nobis.
Date ergo, daturae si umquam estis hodie uxorem.
Abite intro. Amabo, integrae atque imperitae huic
Impercito. Futurum est.
Valete. Ite iam. Ite. Iam ualete.
835
Iamne apscessit uxor? Domist, ne time. Euax!
Nunc pol demum ego sum liber.
Meum corculum, melculum, uerculum. Heus tu,
Malo, si sapis, cauebis;
Meast haec. Scio, sed meus fructust prior.
840
Tene hanc lampadem. Immo ego hanc tenebo.
Venus multipotens, bona multa mihi
Dedisti, huiius quom copiam mi dedisti. O
Corpusculum malacum!
Mea uxorcula - quae res?
845
Quid est? Institit plantam
Quasi luca bos. Tace sis,
Nebula haud est mollis aeque atque huius †est pectus†.
Edepol papillam bellulam - ei misero mihi!
Quid est? Pectus mi icit non cubito, uerum ariete.
850
Quid tu ergo hanc, quaeso, tractas tam dura manu?
At mihi, qui belle hanc tracto, non bellum facit.
Vah! Quid negotist? Opsecro, ut ualentulast!
Paene exposiuit cubito. Cubitum ergo ire uolt.
Quin imus ergo? I, belle belliatula.
855
Acceptae bene et commode eximus intus
Ludos uisere huc in uiam nuptialis.
Numquam ecastor ullo die risi adaeque,
Neque hoc quod relicuom est plus risuram opinor.
Lubet Chalinum quid agat scire, nouom nuptum cum nouo marito.
860
Nec fallaciam astutiorem ullus fecit
Poeta atque ut haec est fabre facta ab nobis.
Optunso ore nunc peruelim progrediri
Senem, quo senex nequior nullus uiuit.
* * * nisi illum quidem
865
Nequiorem esse arbitrare qui praebet illi locum.
* * * <te> nunc praesidem
Volo hic, Pardalisca, esse, qui hinc exeat
Eum ut * * ludibrio habeas. Lubens fecero
* * et solens.
871
* * spectato hinc omnia: intus quid agant
<Loquere.> Pone med, amabo. Et ibi licet audacius
Quae uelis libere proloqui. Tace,
Nostra foris crepuit.
875
Neque quo fugiam neque ubi lateam neque hoc dedecus quo modo celem
Scio, tantum erus atque ego flagitio superauimus nuptiis nostris,
Ita nunc pudeo atque ita nunc paueo atque ita inridiculo sumus ambo.
Sed, ego insipiens noua nunc facio: pudet quem prius non puditumst umquam.
Operam date, dum mea facta itero: est operae pretium auribus accipere,
880
Ita ridicula auditu, iteratu ea sunt quae ego intus turbaui.
Vbi intro hanc nouam nuptam deduxi, recta uia in conclaue abduxi.
Sed tamen tenebrae ibi erant tamquam in puteo; dum senex abest "decumbe" inquam.
Conloco, fulcio, mollio, blandior,
Vt prior quam senex nuptias perpetrem.
885
Tardus esse ilico coepi, quoniam * * *
Respecto identidem, ne senex * * *
Inlecebram stupri principio eam sauium posco *,
Reppulit mi manum, neque enim dare sibi
888a
Sauium me siuit.
890
Enim iam magis adpropero, magis iam lubet in Casinam inruere *
Cupio illam operam seni surrupere, forem obdo, ne senex me opprimeret.
Agedum, tu adi hunc. Opsecro, ubi tua noua nuptast?
895
Perii hercle ego! manufesta res. Omnem in ordinem
Fateri ergo aequom est. Quid intus agitur? quid agit Casina?
898
Satin morigera est? Pudet dicere. Memora ordine, uti occeperas.
900
Pudet hercle. Age audacter.
Post quam decubuisti, inde uolo. Memora quid est factum?
Flagitium est. Cauebunt qui audierint faciant.
* * * hoc magnumst. <Rem> perdis. Quin tu pergis? Vbi
905
* * * us suptus porro.
Quid? Babae!
906a
Quid? Papae!
* * * est? Oh, erat maxumum.
<Ferrum ne> haberet metui: id quaerere occepi.
Dum gladium quaero ne habeat, arripio capulum.
910
Sed quom cogito, non habuit gladium, nam esset frigidus.
Eloquere. At pudet. Num radix fuit? non fuit. Num cucumis?
Profecto hercle non fuit quicquam holerum,
Nisi, quidquid erat, calamitas profecto attigerat numquam.
Ita, quidquid erat, grande erat.
916
Quid fit denique? edisserta. Ibi appello, "Casina", inquam,
918
"Amabo, mea uxorcula, qur uirum tuom sic me spernis?
Nimis tu quidem hercle inmerito
920
Meo mi haec facis, quia mihi te expetiui".
Illa hau uerbum facit et saepit ueste id qui estis <mulieres>.
Vbi illum saltum uideo opsaeptum, rogo ut altero sinat ire.
Volo, ut obuortam, cubitis im * * *
Vllum muttit e* * *
925
Surgo, ut in eam in * * *
Atque illam in * * *
Perlepide narrat * * *
Sauium * * *
Ita quasi saetis labra mihi compungit barba.
930
Continuo in genua ut astiti, pectus mihi pedibus percutit.
Decido de lecto praecipes: supsilit, optundit os mihi.
Inde foras tacitus profugiens exeo hoc ornatu quo uides,
Vt senex hoc eodem poculo quo ego bibi biberet. Optume est.
Sed ubi est palliolum tuom? Hic intus reliqui.
935
Quid nunc? satin lepide adita est uobis manus? Merito.
Sed concrepuerunt fores. Num illa me nunc sequitur?
Maxumo ego ardeo flagitio
Nec quid agam meis rebus scio,
Nec meam ut uxorem aspiciam
940
Contra oculis, ita disperii;
Omnia palam sunt probra,
Omnibus modis occidi miser.
* * * ita manufesto faucibus teneor
* * * <nec> quibus modis purgem scio me meae uxori
945
* * * <at>que expalliatus sum miser,
* * * <cla>ndestinae nuptiae.
* * * censeo
* * * mihi optumum est.
Intro ad uxorem meam
950
Sufferamque ei meum tergum ob iniuriam.
Sed ecquis est qui homo munus uelit fungier
953
Pro me? quid nunc agam nescio, nisi ut
Improbos famulos imiter ac domo fugiam.
956
Nam salus nulla est scapulis, si domum redeo.
Nugas istic dicere licet? uapulo hercle ego inuitus tamen
Etsi malum merui.
960
Hac dabo protinam et fugiam. Heus! asta ilico, amator.
962
Occidi! reuocor: quasi non audiam, abibo.
Vbi tu es, qui colere mores Massiliensis postulas?
Nunc tu si uis subigitare me, probast occasio.
965
Redi sis in cubiculum; periisti hercle. Age, accede huc modo.
Nunc ego tecum aequom arbitrum extra considium captauero.
Perii! fusti defloccabit iam illic homo lumbos meos.
Hac iter faciundumst, iam illac lumbifragiumst obuiam.
Iubeo te saluere, amator. Ecce autem uxor obuiamst:
970
Nunc ego inter sacrum saxumque sum nec quo fugiam scio.
Hac lupi, hac canes: lupina scaeua fusti rem gerit;
Hercle opinor permutabo ego illuc nunc uerbum uetus:
Hac ibo, caninam scaeuam spero meliorem fore.
Quid agis, dismarite? Mi uir, unde hoc ornatu aduenis?
975
Quid fecisti scipione aut quod habuisti pallium?
In adulterio, dum moechissat Casinam, credo perdidit.
Occidi! Etiamne imus cubitum? Casina sum. I in malam crucem!
Non amas me? Quin responde, tuo quid factum est pallio?
Bacchae hercle, uxor - Bacchae? Bacchae hercle, uxor - Nugatur sciens,
980
Nam ecastor nunc Bacchae nullae ludunt. Oblitus fui,
Sed tamen Bacchae - Quid, Bacchae? Sin id fieri non potest
Times ecastor. Egone? mentire hercle. Nam palles male.
N . . . quid me ue . . . us . . . am me rogas?
* * * male r * * * mihi
985
* * * gratulor.
* * * qu * * * senex
Ho * * * on * * * u
* * * unc Casinust
990
Qui hic * * * lem frus . . . ram . . . dis
Qui etiam me miserum famosum fecit flagitiis suis.
Non taces? Non hercle uero taceo. Nam tu maxumo
Me opsecrauisti opere Casinam ut poscerem uxorem mihi
995
Tui amoris caussa. Ego istuc feci? Immo Hector Ilius
Te quidem oppresset. Feci ego istaec dicta quae uos dicitis?
Rogitas etiam? Si quidem hercle feci, feci nequiter.
Redi modo huc intro: monebo, si qui meministi minus.
Hercle, opinor, potius uobis credam quod uos dicitis.
1000
Sed, uxor, da uiro hanc ueniam <mi>; Myrrhina, ora Cleustratam;
Si umquam posthac aut amasso Casinam alit occepso modo,
Ne ut eam amasso, si ego umquam adeo posthac tale admisero,
Nulla caussast quin pendentem me, uxor, uirgis uerberes.
Censeo ecastor ueniam hanc dandam, Cleustrata. Faciam ut iubes.
1005
Propter eam rem hanc tibi nunc ueniam minus grauate prospero,
Hanc ex longa longiorem ne faciamus fabulam.
Non irata es? Non sum irata. Tuaen fide credo? Meae.
Lepidiorem uxorem nemo quisquam quam ego habeo hanc habet.
Age tu, redde huic scipionem et pallium. Tene, si lubet.
1010
Mihi quidem edepol insignite factast magna iniuria:
Duobus nupsi, neuter fecit quod nouae nuptae solet.
Spectatores, quod futurumst intus, id memorabimus.
Haec Casina huiius reperietur filia esse ex proxumo
Eaque nubet Euthynico nostro erili filio.
1015
Nunc uos aequomst manibus meritis meritam mercedem dare:
Qui faxit, clam uxorem ducet semper scortum quod uolet;
Verum qui non manibus clare quantum poterit plauserit,
Ei pro scorto supponetur hircus unctus nautea.