Iacere me, quod alta non possim, putas,
Vt ante, uectari freta,
Nec ferre durum frigus aut aestum pati,
Neque arma uictoris sequi?
5
Valent, ualent mihi ira et antiquus furor
Et lingua qua *assim* tibi,
Seu prostitutae turpe contubernium
Sororis (o quid me incitas,
Quid, impudice et improbande Caesari?),
10
Seu furta dicantur tua,
Et helluato sera patrimonio
In fratre parsimonia,
Vel acta puero cum uiris conuiuia,
Vdaeque per somnum nates,
15
Et inscio repente clamatum insuper
"Thalassio Thalassio".
Quid palluisti, femina? an ioci dolent?
An facta cognoscis tua?
Non me uocabis pulchra per Cotytia
20
Ad feriatos fascinos.
Nec deinde te mouere lumbos in *ratulam
Prensis uidebo altaribus,
Flauumque propter Thybrim olentis nauticum
Vocare, ubi adpulsae rates
25
Stant in uadis caeno retentae sordido
Macraque luctantes aqua;
Neque in culinam et uncta compitalia
Dapesque duces sordidas,
Quibus repletus ut saliuosis *aquis
30
Obesam ad uxorem redis
Et aestuantes *docte* soluis pantices,
Nunc laede, nunc lacesse, si quidquam uales.
Et nomen adscribo tuum:
35
Cinaede Lucci, iam te liquerunt opes,
Videbo habentem praeter ignauos nihil
Fratres et iratum Iouem
Scissumque uentrem et hirneosi patrui
40
Pedes inedia turgidos.