appendix Vergiliana catalepta 4

Testo base di riferimento: A. Salvatore, 1997

Cura dell'edizione digitale: C. Laudani, 2010

Altre sezioni


Quocumque ire ferunt uariae nos tempora uitae,

     Tangere quas terras quosque uidere homines,

Dispeream, si te fuerit mihi carior alter:

     Alter enim qui te dulcior esse potest?

5

Cui iuueni ante alios diui diuumque sorores

     Cuncta neque indigno, Musa, dedere bona,

Cuncta quibus gaudet Phoebi chorus ipseque Phoebus?

      Doctior o quis te, Musa, fuisse potest?

O quis te in terris loquitur iucundior uno?

10

     Clio nam certe candida non loquitur.

Quare illud satis est, si te permittis amari:

      Nam contra ut sit amor mutuus, unde mihi?

2

quosque Q A R ρ

quasque H M