appendix Vergiliana catalepta 12

Reference basis text: A. Salvatore, 1997

Editing of the digital edition: C. Laudani, 2010

Other sections


Superbe Noctuine, putidum caput,

Datur tibi puella quam petis, datur;

Datur, superbe Noctuine, quam petis.

Sed, o superbe Noctuine, non uides

5

Duas habere filias Atilium,

<Duas>, et hanc et alteram, tibi dari.

Adeste nunc, adeste: ducit, ut decet,

Superbus ecce Noctuinus hirneam.

Thalassio, Thalassio, <Thalassio>.

1

Noctuine, putidum ed. Ald. 1517

noctui ne puditum B

noctu repuditum  (-icum M) Φ