appendix Vergiliana catalepta 10

Reference basis text: A. Salvatore, 1997

Editing of the digital edition: C. Laudani, 2010

Other sections


Sabinus ille, quem uidetis, hospites,

Ait fuisse mulio celerrimus,

Neque ullius uolantis impetum cisi

Nequisse praeterire, siue Mantuam

5

Opus foret uolare siue Brixiam.

Et hoc negat Tryphonis aemuli domum

Negare nobilem insulamue Caeruli,

Vbi iste post Sabinus, ante Quintio,

Bidente dicit attodisse forcipe

10

Comata colla, ne Cytorio iugo

Premente dura uulnus ederet iuba.

Cremona frigida et lutosa Gallia,

Tibi haec fuisse et esse cognitissima

Ait Sabinus: ultima ex origine

15

Tua stetisse dicit in uoragine,

Tua in palude deposisse sarcinas

Et inde tot per orbitosa milia

Iugum tulisse, laeua siue dextera

Strigare mula siue utrumque coeperat.

20

Neque ulla uota semitalibus deis

Sibi esse facta praeter hoc nouissimum,

Paterna lora proximumque pectinem.

Sed haec prius fuere: nunc eburnea

Sedetque sede seque dedicat tibi,

25

Gemelle Castor et gemelle Castoris.

2

mulio ed. Ald. 1517

multo (multum ξ) Ω