appendix Vergiliana catalepta 5

Reference basis text: A. Salvatore, 1997

Editing of the digital edition: C. Laudani, 2010

Other sections


Ite hinc, inanes, ite, rhetorum ampullae,

Inflata rhoezo non Achaico uerba;

Et uos, Selique Tarquitique Varroque,

Scholasticorum natio madens pingui,

5

Ite hinc, inane cymbalon iuuentutis,

Tuque, o mearum cura, Sexte, curarum,

Vale, Sabine; iam ualete, formosi.

Nos ad beatos uela mittimus portus,

Magni petentes docta dicta Sironis

10

Vitamque ab omni uindicabimus cura.

Ite hinc, Camenae, uos quoque ite iam sane,

Dulces Camenae (nam fatebimur uerum,

Dulces fuistis); et tamen meas chartas

Reuisitote, sed pudenter et raro.

1

Ite B A

iste H M Q ρ

te R