Turnus ut infractos aduerso Marte Latinos
Defecisse uidet, sua nunc promissa reposci,
Se signari oculis, ultro implacabilis ardet
Attollitque animos. Poenorum qualis in aruis
5
Saucius ille graui uenantum uulnere pectus
Tum demum mouet arma leo, gaudetque comantis
Excutiens ceruice toros fixumque latronis
Impauidus frangit telum et fremit ore cruento:
Haud secus accenso gliscit uiolentia Turno.
10
Tum sic affatur regem atque ita turbidus infit:
"Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent
Ignaui Aeneadae, nec quae pepigere recusent.
Congredior. fer sacra, pater, et concipe foedus.
Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam,
15
Desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini),
Et solus ferro crimen commune refellam,
Aut habeat uictos, cedat Lauinia coniunx."
Olli sedato respondit corde Latinus:
"O praestans animi iuuenis, quantum ipse feroci
20
Virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est
Consulere atque omnis metuentem expendere casus.
Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta
Multa manu, nec non aurumque animusque Latinost;
Sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus aruis,
25
Nec genus indecores. sine me haec haud mollia fatu
Sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri:
Me natam nulli ueterum sociare procorum
Fas erat, idque omnes diuique hominesque canebant.
Victus amore tui, cognato sanguine uictus
30
Coniugis et maestae lacrimis, uincla omnia rupi:
Promissam eripui genero, arma impia sumpsi.
Ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur
Bella, uides, quantos primus patiare labores.
Bis magna uicti pugna uix urbe tuemur
35
Spes Italas; recalent nostro Tiberina fluenta
Sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent.
Quo referor totiens? quae mentem insania mutat?
Si Turno exstincto socios sum ascire paratus,
Cur non incolumi potius certamina tollo?
40
Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet
Italia, ad mortem si te (fors dicta refutet!)
Prodiderim, natam et conubia nostra petentem?
Respice res bello uarias, miserere parentis
Longaeui, quem nunc maestum patria Ardea longe
45
Diuidit." haudquaquam dictis uiolentia Turni
Flectitur; exsuperat magis aegrescitque medendo.
Vt primum fari potuit, sic institit ore:
"Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me
Deponas letumque sinas pro laude pacisci.
50
Et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra
Spargimus, et nostro sequitur de uulnere sanguis.
Longe illi dea mater erit, quae nube fugacem
Feminea tegat et uanis sese occulat umbris."
At regina noua pugnae conterrita sorte
55
Flebat et ardentem generum moritura tenebat:
"Turne, per has ego te lacrimas, per si quis Amatae
Tangit honos animum (spes tu nunc una, senectae
Tu requies miserae, decus imperiumque Latini
Te penes, in te omnis domus inclinata recumbit),
60
Vnum oro: desiste manum committere Teucris.
Qui te cumque manent isto certamine casus
Et me, Turne, manent; simul haec inuisa relinquam
Lumina nec generum Aenean captiua uidebo."
Accepit uocem lacrimis Lauinia matris
65
Flagrantis perfusa genas, cui plurimus ignem
Subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit.
Indum sanguineo ueluti uiolauerit ostro
Si quis ebur aut mixta rubent ubi lilia multa
Alba rosa: talis uirgo dabat ore colores.
70
Illum turbat amor figitque in uirgine uultus.
Ardet in arma magis paucisque affatur Amatam:
"Ne, quaeso, ne me lacrimis neue omine tanto
Prosequere in duri certamina Martis euntem,
O mater; neque enim Turno mora libera mortis.
75
Nuntius haec, Idmon, Phrygio mea dicta tyranno
Haud placitura refer: cum primum crastina caelo
Puniceis inuecta rotis Aurora rubebit,
Non Teucros agat in Rutulos; Teucrum arma quiescant
Et Rutuli: nostro dirimamus sanguine bellum;
80
Illo quaeratur coniunx Lauinia campo."
Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit,
Poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis,
Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia,
Qui candore niues anteirent, cursibus auras.
85
Circumstant properi aurigae manibusque lacessunt
Pectora plausa cauis et colla comantia pectunt.
Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco
Circumdat loricam umeris, simul aptat habendo
Ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae,
90
Ensem quem Dauno ignipotens deus ipse parenti
Fecerat et Stygia candentem tinxerat unda.
Exim quae mediis ingenti adnixa columnae
Aedibus astabat, ualidam ui corripit hastam,
Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem
95
Vociferans: "nunc, o numquam frustrata uocatus
Hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor,
Te Turni nunc dextra gerit; da sternere corpus
Loricamque manu ualida lacerare reuulsam
Semiuiri Phrygis et foedare in puluere crinis
100
Vibratos calido ferro murraque madentis."
His agitur furiis, totoque ardentis ab ore
Scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis:
Mugitus ueluti cum prima in proelia taurus
Terrificos ciet aut irasci in cornua temptat
105
Arboris obnixus trunco, uentosque lacessit
Ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena.
Nec minus interea maternis saeuus in armis
Aeneas acuit Martem et se suscitat ira,
Oblato gaudens componi foedere bellum.
110
Tum socios maestique metum solatur Iuli
Fata docens, regique iubet responsa Latino
Certa referre uiros et pacis dicere leges.
Postera uix summos spargebat lumine montis
Orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt
115
Solis equi lucemque elatis naribus efflant:
Campum ad certamen magnae sub moenibus urbis
Dimensi Rutulique uiri Teucrique parabant
In medioque focos et dis communibus aras
Gramineas. alii fontemque ignemque ferebant
120
Velati limo et uerbena tempora uincti.
Procedit legio Ausonidum, pilataque plenis
Agmina se fundunt portis. hinc Troius omnis
Tyrrhenusque ruit uariis exercitus armis,
Haud secus instructi ferro quam si aspera Martis
125
Pugna uocet. nec non mediis in milibus ipsi
Ductores auro uolitant ostroque superbi,
Et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas
Et Messapus equum domitor, Neptunia proles.
Vtque dato signo spatia in sua quisque recessit,
130
Defigunt telluri hastas et scuta reclinant.
Tum studio effusae matres et uulgus inermum
Inualidique senes turris ac tecta domorum
Obsedere, alii portis sublimibus astant.
At Iuno e summo, qui nunc Albanus habetur
135
(Tum neque nomen erat neque honos aut gloria monti),
Prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas
Laurentum Troumque acies urbemque Latini.
Extemplo Turni sic est affata sororem
Diua deam, stagnis quae fluminibusque sonoris
140
Praesidet (hunc illi rex aetheris altus honorem
Iuppiter erepta pro uirginitate sacrauit):
"Nympha, decus fluuiorum, animo gratissima nostro,
Scis ut te cunctis unam, quaecumque Latinae
Magnanimi Iouis ingratum ascendere cubile,
145
Praetulerim caelique libens in parte locarim:
Disce tuum, ne me incuses, Iuturna, dolorem.
Qua uisa est Fortuna pati Parcaeque sinebant
Cedere res Latio, Turnum et tua moenia texi:
Nunc iuuenem imparibus uideo concurrere fatis,
150
Parcarumque dies et uis inimica propinquat.
Non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum.
Tu pro germano si quid praesentius audes,
Perge; decet. forsan miseros meliora sequentur."
Vix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profundit
155
Terque quaterque manu pectus percussit honestum.
"Non lacrimis hoc tempus" ait Saturnia Iuno;
"Accelera et fratrem, si quis modus, eripe morti;
Aut tu bella cie conceptumque excute foedus.
Auctor ego audendi." sic exhortata reliquit
160
Incertam et tristi turbatam uulnere mentis.
Interea reges, ingenti mole Latinus
Quadriiugo uehitur curru (cui tempora circum
Aurati bis sex radii fulgentia cingunt,
Solis aui specimen), bigis it Turnus in albis,
165
Bina manu lato crispans hastilia ferro.
Hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo,
Sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis
Et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae,
Procedunt castris, puraque in ueste sacerdos
170
Saetigeri fetum suis intonsamque bidentem
Attulit admouitque pecus flagrantibus aris.
Illi ad surgentem conuersi lumina solem
Dant fruges manibus salsas et tempora ferro
Summa notant pecudum, paterisque altaria libant.
175
Tum pius Aeneas stricto sic ense precatur:
"Esto nunc Sol testis et haec mihi Terra uocanti,
Quam propter tantos potui perferre labores,
Et pater omnipotens et tu Saturnia coniunx,
Iam melior, iam, diua, precor; tuque inclute Mauors,
180
Cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques;
Fontisque Fluuiosque uoco, quaeque aetheris alti
Religio et quae caeruleo sunt numina ponto:
Cesserit Ausonio si fors uictoria Turno,
Conuenit Euandri uictos discedere ad urbem,
185
Cedet Iulus agris, nec post arma ulla rebelles
Aeneadae referent ferroue haec regna lacessent.
Sin nostrum adnuerit nobis Victoria Martem
(Vt potius reor et potius di numine firment),
Non ego nec Teucris Italos parere iubebo
190
Nec mihi regna peto: paribus se legibus ambae
Inuictae gentes aeterna in foedera mittant.
Sacra deosque dabo; socer arma Latinus habeto,
Imperium sollemne socer; mihi moenia Teucri
Constituent urbique dabit Lauinia nomen."
195
Sic prior Aeneas, sequitur sic deinde Latinus
Suspiciens caelum, tenditque ad sidera dextram:
"Haec eadem, Aenea, terram, mare, sidera, iuro
Latonaeque genus duplex Ianumque bifrontem,
Vimque deum infernam et duri sacraria Ditis;
200
Audiat haec genitor qui foedera fulmine sancit.
Tango aras, medios ignis et numina testor:
Nulla dies pacem hanc Italis nec foedera rumpet,
Quo res cumque cadent; nec me uis ulla uolentem
Auertet, non, si tellurem effundat in undas
205
Diluuio miscens caelumque in Tartara soluat,
Vt sceptrum hoc" (dextra sceptrum nam forte gerebat)
"Numquam fronde leui fundet uirgulta nec umbras,
Cum semel in siluis imo de stirpe recisum
Matre caret posuitque comas et bracchia ferro
210
Olim arbos, nunc artificis manus aere decoro
Inclusit patribusque dedit gestare Latinis."
Talibus inter se firmabant foedera dictis
Conspectu in medio procerum. tum rite sacratas
In flammam iugulant pecudes et uiscera uiuis
215
Eripiunt, cumulantque oneratis lancibus aras.
At uero Rutulis impar ea pugna uideri
Iamdudum et uario misceri pectora motu,
Tum magis ut propius cernunt non uiribus aequis.
Adiuuat incessu tacito progressus et aram
220
Suppliciter uenerans demisso lumine Turnus
Pubentesque genae et iuuenali in corpore pallor.
Quem simul ac Iuturna soror crebrescere uidit
Sermonem et uulgi uariare labantia corda,
In medias acies formam adsimulata Camerti
225
(Cui genus a proauis ingens clarumque paternae
Nomen erat uirtutis, et ipse acerrimus armis)
In medias dat sese acies haud nescia rerum
Rumoresque serit uarios ac talia fatur:
"Non pudet, o Rutuli, pro cunctis talibus unam
230
Obiectare animam? numerone an uiribus aequi
Non sumus? en, omnes et Troes et Arcades hi sunt,
Fatalisque manus, infensa Etruria Turno.
Vix hostem, alterni si congrediamur, habemus.
Ille quidem ad superos, quorum se deuouet aris,
235
Succedet fama uiuusque per ora feretur:
Nos patria amissa dominis parere superbis
Cogemur, qui nunc lenti consedimus aruis."
Talibus incensa est iuuenum sententia dictis
Iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur:
240
Ipsi Laurentes mutati ipsique Latini.
Qui sibi iam requiem pugnae rebusque salutem
Sperabant, nunc arma uolunt foedusque precantur
Infectum et Turni sortem miserantur iniquam.
His aliud maius Iuturna adiungit et alto
245
Dat signum caelo, quo non praestantius ullum
Turbauit mentes Italas monstroque fefellit.
Namque uolans rubra fuluus acer ales in aethra
Litoreas agitabat auis turbamque sonantem
Agminis aligeri, subito cum lapsus ad undas
250
Cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis.
Arrexere animos Itali, cunctaeque uolucres
Conuertunt clamore fugam (mirabile uisu),
Aetheraque obscurant pinnis hostemque per auras
Facta nube premunt, donec ui uictus et ipso
255
Pondere defecit praedamque ex unguibus ales
Proiecit fluuio, penitusque in nubila fugit.
Tum uero augurium Rutuli clamore salutant
Expediuntque manus, primusque Tolumnius augur
"Hoc erat, hoc, uotis" inquit "quod saepe petiui.
260
Accipio agnoscoque deos; me, me duce ferrum
Corripite, o miseri, quos improbus aduena bello
Territat inualidas ut auis, et litora uestra
Vi populat. petet ille fugam penitusque profundo
Vela dabit. uos unanimi densete cateruas
265
Et regem uobis pugna defendite raptum."
Dixit, et aduersos telum contorsit in hostis
Procurrens; sonitum dat stridula cornus et auras
Certa secat. simul hoc, simul ingens clamor et omnes
Turbati cunei calefactaque corda tumultu.
270
Hasta uolans, ut forte nouem pulcherrima fratrum
Corpora constiterant contra, quos fida crearat
Vna tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gylippo,
Horum unum ad medium, teritur qua sutilis aluo
Balteus et laterum iuncturas fibula mordet,
275
Egregium forma iuuenem et fulgentibus armis,
Transadigit costas fuluaque effundit harena.
At fratres, animosa phalanx accensaque luctu,
Pars gladios stringunt manibus, pars missile ferrum
Corripiunt caecique ruunt. quos agmina contra
280
Procurrunt Laurentum, hinc densi rursus inundant
Troes Agyllinique et pictis Arcades armis.
Sic omnis amor unus habet decernere ferro.
Diripuere aras, it toto turbida caelo
Tempestas telorum ac ferreus ingruit imber,
285
Craterasque focosque ferunt. fugit ipse Latinus
Pulsatos referens infecto foedere diuos.
Infrenant alii currus aut corpora saltu
Subiciunt in equos et strictis ensibus adsunt.
Messapus regem regisque insigne gerentem
290
Tyrrhenum Aulesten, auidus confundere foedus,
Aduerso proterret equo, ruit ille recedens
Et miser oppositis a tergo inuoluitur aris
In caput inque umeros. at feruidus aduolat hasta
Messapus teloque orantem multa trabali
295
Desuper altus equo grauiter ferit atque ita fatur:
"Hoc habet, haec melior magnis data uictima diuis."
Concurrunt Itali spoliantque calentia membra.
Obuius ambustum torrem Corynaeus ab ara
Corripit et uenienti Ebyso plagamque ferenti
300
Occupat os flammis: olli ingens barba reluxit
Nidoremque ambusta dedit. super ipse secutus
Caesariem laeua turbati corripit hostis
Impressoque genu nitens terrae applicat ipsum;
Sic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum
305
Pastorem primaque acie per tela ruentem
Ense sequens nudo superimminet; ille securi
Aduersi frontem mediam mentumque reducta
Disicit et sparso late rigat arma cruore.
Olli dura quies oculos et ferreus urget
310
Somnus, in aeternam conduntur lumina noctem.
At pius Aeneas dextram tendebat inermem
Nudato capite atque suos clamore uocabat:
"Quo ruitis? quaeue ista repens discordia surgit?
O cohibete iras! ictum iam foedus et omnes
315
Compositae leges, mihi ius concurrere soli,
Me sinite atque auferte metus; ego foedera faxo
Firma manu, Turnum debent haec iam mihi sacra."
Has inter uoces, media inter talia uerba
Ecce uiro stridens alis allapsa sagittast,
320
Incertum qua pulsa manu, quo turbine adacta,
Quis tantam Rutulis laudem, casusne deusne,
Attulerit; pressa est insignis gloria facti,
Nec sese Aeneae iactauit uulnere quisquam.
Turnus ut Aenean cedentem ex agmine uidit
325
Turbatosque duces, subita spe feruidus ardet;
Poscit equos atque arma simul, saltuque superbus
Emicat in currum et manibus molitur habenas.
Multa uirum uolitans dat fortia corpora leto,
Seminecis uoluit multos aut agmina curru
330
Proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas.
Qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri
Sanguineus Mauors clipeo increpat atque furentis
Bella mouens immittit equos, illi aequore aperto
Ante Notos Zephyrumque uolant, gemit ultima pulsu
335
Thraca pedum circumque atrae Formidinis ora
Iraeque Insidiaeque, dei comitatus, aguntur:
Talis equos alacer media inter proelia Turnus
Fumantis sudore quatit, miserabile caesis
Hostibus insultans: spargit rapida ungula rores
340
Sanguineos mixtaque cruor calcatur harena.
Iamque neci Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque,
Hunc congressus et hunc, illum eminus; eminus ambo
Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse
Nutrierat Lycia paribusque ornauerat armis
345
Vel conferre manum uel equo praeuertere uentos.
Parte alia media Eumedes in proelia fertur,
Antiqui proles bello praeclara Dolonis,
Nomine auum referens, animo manibusque parentem,
Qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret,
350
Ausus Pelidae pretium sibi poscere currus;
Illum Tydides alio pro talibus ausis
Affecit pretio nec equis aspirat Achilli.
Hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto,
Ante leui iaculo longum per inane secutus
355
Sistit equos biiugis et curru desilit atque
Semianimi lapsoque superuenit, et pede collo
Impresso dextrae mucronem extorquet et alto
Fulgentem tingit iugulo atque haec insuper addit:
"En agros et, quam bello, Troiane, petisti,
360
Hesperiam metire iacens: haec praemia, qui me
Ferro ausi temptare, ferunt, sic moenia condunt."
Huic comitem Asbyten coniecta cuspide mittit
Chloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque
Et sternacis equi lapsum ceruice Thymoeten.
365
Ac uelut Edoni Boreae cum spiritus alto
Insonat Aegaeo sequiturque ad litora fluctus;
Qua uenti incubuere, fugam dant nubila caelo:
Sic Turno, quacumque uiam secat, agmina cedunt
Conuersaeque ruunt acies; fert impetus ipsum
370
Et cristam aduerso curru quatit aura uolantem.
Non tulit instantem Phegeus animisque frementem,
Obiecit sese ad currum et spumantia frenis
Ora citatorum dextra detorsit equorum.
Dum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum
375
Lancea consequitur rumpitque infixa bilicem
Loricam et summum degustat uulnere corpus.
Ille tamen clipeo obiecto conuersus in hostem
Ibat et auxilium ducto mucrone petebat,
Cum rota praecipitem et procursu concitus axis
380
Impulit effunditque solo, Turnusque secutus
Imam inter galeam summi thoracis et oras
Abstulit ense caput truncumque reliquit harenae.
Atque ea dum campis uictor dat funera Turnus,
Interea Aenean Mnestheus et fidus Achates
385
Ascaniusque comes castris statuere cruentum
Alternos longa nitentem cuspide gressus.
Saeuit et infracta luctatur harundine telum
Eripere auxilioque uiam, quae proxima, poscit:
Ense secent lato uulnus telique latebras
390
Rescindant penitus, seseque in bella remittant.
Iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapyx
Iasides, acri quondam cui captus amore
Ipse suas artis, sua munera, laetus Apollo
Augurium citharamque dabat celerisque sagittas.
395
Ille ut depositi proferret fata parentis,
Scire potestates herbarum usumque medendi
Maluit et mutas agitare inglorius artis.
Stabat acerba fremens ingentem nixus in hastam
Aeneas magno iuuenum et maerentis Iuli
400
Concursu, lacrimis immobilis. ille retorto
Paeonium in morem senior succinctus amictu
Multa manu medica Phoebique potentibus herbis
Nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra
Sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum.
405
Nulla uiam fortuna regit, nihil auctor Apollo
Subuenit, et saeuus campis magis ac magis horror
Crebrescit propiusque malum est. iam puluere caelum
Stare uident: subeunt equites et spicula castris
Densa cadunt mediis. it tristis ad aethera clamor
410
Bellantum iuuenum et duro sub Marte cadentum.
Hic Venus indigno nati concussa dolore
Dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida,
Puberibus caulem foliis et flore comantem
Purpureo; non illa feris incognita capris
415
Gramina, cum tergo uolucres haesere sagittae.
Hoc Venus obscuro faciem circumdata nimbo
Detulit, hoc fusum labris splendentibus amnem
Inficit occulte medicans, spargitque salubris
Ambrosiae sucos et odoriferam panaceam.
420
Fouit ea uulnus lympha longaeuus Iapyx
Ignorans, subitoque omnis de corpore fugit
Quippe dolor, omnis stetit imo uulnere sanguis.
Iamque secuta manum nullo cogente sagitta
Excidit, atque nouae rediere in pristina uires.
425
"Arma citi properate uiro! quid statis?" Iapyx
Conclamat primusque animos accendit in hostem.
"Non haec humanis opibus, non arte magistra
Proueniunt, neque te, Aenea, mea dextera seruat:
Maior agit deus atque opera ad maiora remittit."
430
Ille auidus pugnae suras incluserat auro
Hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat.
Postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est,
Ascanium fusis circum complectitur armis
Summaque per galeam delibans oscula fatur:
435
"Disce, puer, uirtutem ex me uerumque laborem,
Fortunam ex aliis. nunc te mea dextera bello
Defensum dabit et magna inter praemia ducet.
Tu facito, mox cum matura adoleuerit aetas,
Sis memor et te animo repetentem exempla tuorum
440
Et pater Aeneas et auunculus excitet Hector."
Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens
Telum immane manu quatiens; simul agmine denso
Antheusque Mnestheusque ruunt, omnisque relictis
Turba fluit castris. tum caeco puluere campus
445
Miscetur pulsuque pedum tremit excita tellus.
Vidit ab aduerso uenientis aggere Turnus,
Videre Ausonii, gelidusque per ima cucurrit
Ossa tremor; prima ante omnis Iuturna Latinos
Audiit adgnoscitque sonum et tremefacta refugit.
450
Ille uolat campoque atrum rapit agmen aperto.
Qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus
It mare per medium (miseris, heu, praescia longe
Horrescunt corda agricolis: dabit ille ruinas
Arboribus stragemque satis, ruet omnia late),
455
Ante uolant sonitumque ferunt ad litora uenti:
Talis in aduersos ductor Rhoeteius hostis
Agmen agit, densi cuneis se quisque coactis
Agglomerant. ferit ense grauem Thymbraeus Osirim,
Arcetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates
460
Vfentemque Gyas; cadit ipse Tolumnius augur,
Primus in aduersos telum qui torserat hostis.
Tollitur in caelum clamor, uersique uicissim
Puluerulenta fuga Rutuli dant terga per agros.
Ipse neque auersos dignatur sternere morti
465
Nec pede congressos aequo nec tela ferentis
Insequitur: solum densa in caligine Turnum
Vestigat lustrans, solum in certamina poscit.
Hoc concussa metu mentem Iuturna uirago
Aurigam Turni media inter lora Metiscum
470
Excutit et longe lapsum temone reliquit,
Ipsa subit manibusque undantis flectit habenas
Cuncta gerens, uocemque et corpus et arma Metisci.
Nigra uelut magnas domini cum diuitis aedes
Peruolat et pinnis alta atria lustrat hirundo
475
Pabula parua legens nidisque loquacibus escas,
Et nunc porticibus uacuis, nunc umida circum
Stagna sonat: similis medios Iuturna per hostis
Fertur equis rapidoque uolans obit omnia curru,
Iamque hic germanum iamque hic ostentat ouantem
480
Nec conferre manum patitur, uolat auia longe.
Haud minus Aeneas tortos legit obuius orbis,
Vestigatque uirum et disiecta per agmina magna
Voce uocat. quotiens oculos coniecit in hostem
Alipedumque fugam cursu temptauit equorum,
485
Auersos totiens currus Iuturna retorsit.
Heu, quid agat? uario nequiquam fluctuat aestu,
Diuersaeque uocant animum in contraria curae.
Huic Messapus, uti laeua duo forte gerebat
Lenta, leuis cursu, praefixa hastilia ferro,
490
Horum unum certo contorquens derigit ictu.
Substitit Aeneas et se collegit in arma
Poplite subsidens; apicem tamen incita summum
Hasta tulit summasque excussit uertice cristas.
Tum uero adsurgunt irae, insidiisque subactus,
495
Diuersos ubi sensit equos currumque referri,
Multa Iouem et laesi testatus foederis aras
Iam tandem inuadit medios et Marte secundo,
Terribilis saeuam nullo discrimine caedem
Suscitat, irarumque omnis effundit habenas.
500
Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine caedes
Diuersas obitumque ducum, quos aequore toto
Inque uicem nunc Turnus agit, nunc Troius heros,
Expediat? tanton placuit concurrere motu,
Iuppiter, aeterna gentis in pace futuras?
505
Aeneas Rutulum Sucronem (ea prima ruentis
Pugna loco statuit Teucros) haud multa morantem
Excipit in latus et, qua fata celerrima, crudum
Transadigit costas et cratis pectoris ensem.
Turnus equo deiectum Amycum fratremque Dioren,
510
Congressus pedes, hunc uenientem cuspide longa,
Hunc mucrone ferit, curruque abscisa duorum
Suspendit capita et rorantia sanguine portat.
Ille Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum,
Tris uno congressu, et maestum mittit Oniten,
515
Nomen Echionium matrisque genus Peridiae;
Hic fratres Lycia missos et Apollinis agris
Et iuuenem exosum nequiquam bella Menoeten,
Arcada, piscosae cui circum flumina Lernae
Ars fuerat pauperque domus nec nota potentum
520
Limina, conductaque pater tellure serebat.
Ac uelut immissi diuersis partibus ignes
Arentem in siluam et uirgulta sonantia lauro,
Aut ubi decursu rapido de montibus altis
Dant sonitum spumosi amnes et in aequora currunt
525
Quisque suum populatus iter: non segnius ambo
Aeneas Turnusque ruunt per proelia; nunc, nunc
Fluctuat ira intus, rumpuntur nescia uinci
Pectora, nunc totis in uulnera uiribus itur.
Murranum hic, atauos et auorum antiqua sonantem
530
Nomina per regesque actum genus omne Latinos,
Praecipitem scopulo atque ingentis turbine saxi
Excutit effunditque solo; hunc lora et iuga subter
Prouoluere rotae, crebro super ungula pulsu
Incita nec domini memorum proculcat equorum.
535
Ille ruenti Hyllo animisque immane frementi
Occurrit telumque aurata ad tempora torquet:
Olli per galeam fixo stetit hasta cerebro.
Dextera nec tua te, Graium fortissime Cretheu,
Eripuit Turno, nec di texere Cupencum
540
Aenea ueniente sui: dedit obuia ferro
Pectora, nec misero clipei mora profuit aerei.
Te quoque Laurentes uiderunt, Aeole, campi
Oppetere et late terram consternere tergo:
Occidis, Argiuae quem non potuere phalanges
545
Sternere nec Priami regnorum euersor Achilles;
Hic tibi mortis erant metae, domus alta sub Ida,
Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulcrum.
Totae adeo conuersae acies omnesque Latini,
Omnes Dardanidae, Mnestheus acerque Serestus
550
Et Messapus equum domitor et fortis Asilas
Tuscorumque phalanx Euandrique Arcades alae,
Pro se quisque uiri summa nituntur opum ui;
Nec mora nec requies, uasto certamine tendunt.
Hic mentem Aeneae genetrix pulcherrima misit
555
Iret ut ad muros urbique aduerteret agmen
Ocius et subita turbaret clade Latinos.
Ille ut uestigans diuersa per agmina Turnum
Huc atque huc acies circumtulit, aspicit urbem
Immunem tanti belli atque impune quietam.
560
Continuo pugnae accendit maioris imago:
Mnesthea Sergestumque uocat fortemque Serestum
Ductores, tumulumque capit quo cetera Teucrum
Concurrit legio, nec scuta aut spicula densi
Deponunt. celso medius stans aggere fatur:
565
"Ne qua meis esto dictis mora, Iuppiter hac stat,
Neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito.
Vrbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini,
Ni frenum accipere et uicti parere fatentur,
Eruam et aequa solo fumantia culmina ponam.
570
Scilicet exspectem libeat dum proelia Turno
Nostra pati rursusque uelit concurrere uictus?
Hoc caput, o ciues, haec belli summa nefandi.
Ferte faces propere foedusque reposcite flammis."
Dixerat, atque animis pariter certantibus omnes
575
Dant cuneum densaque ad muros mole feruntur.
Scalae improuiso subitusque apparuit ignis.
Discurrunt alii ad portas primosque trucidant,
Ferrum alii torquent et obumbrant aethera telis.
Ipse inter primos dextram sub moenia tendit
580
Aeneas, magnaque incusat uoce Latinum
Testaturque deos iterum se ad proelia cogi,
Bis iam Italos hostis, haec altera foedera rumpi
Exoritur trepidos inter discordia ciuis:
Vrbem alii reserare iubent et pandere portas
585
Dardanidis ipsumque trahunt in moenia regem;
Arma ferunt alii et pergunt defendere muros.
Inclusas ut cum latebroso in pumice pastor
Vestigauit apes fumoque impleuit amaro:
Illae intus trepidae rerum per cerea castra
590
Discurrunt magnisque acuunt stridoribus iras;
Voluitur ater odor tectis, tum murmure caeco
Intus saxa sonant, uacuas it fumus ad auras.
Accidit haec fessis etiam fortuna Latinis,
Quae totam luctu concussit funditus urbem.
595
Regina ut tectis uenientem prospicit hostem,
Incessi muros, ignis ad tecta uolare,
Nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni,
Infelix pugnae iuuenem in certamine credit
Exstinctum et subito mentem turbata dolore
600
Se causam clamat crimenque caputque malorum,
Multaque per maestum demens effata furorem
Purpureos moritura manu discindit amictus
Et nodum informis leti trabe nectit ab alta.
Quam cladem miserae postquam accepere Latinae,
605
Filia prima manu flauos Lauinia crinis
Et roseas laniata genas, tum cetera circum
Turba furit, resonant late plangoribus aedes.
Hinc totam infelix uulgatur fama per urbem.
Demittunt mentes, it scissa ueste Latinus
610
Coniugis attonitus fatis urbisque ruina,
Canitiem immundo perfusam puluere turpans.
Multaque se incusat, qui non acceperit ante
Dardanium Aenean generumque asciuerit ultro.
Interea extremo bellator in aequore Turnus
615
Palantis sequitur paucos iam segnior atque
Iam minus atque minus successu laetus equorum.
Attulit hunc illi caecis terroribus aura
Commixtum clamorem, arrectasque impulit auris
Confusae sonus urbis et illaetabile murmur.
620
"Ei mihi! quid tanto turbantur moenia luctu?
Quisue ruit tantus diuersa clamor ab urbe?"
Sic ait, adductisque amens subsistit habenis.
Atque huic, in faciem soror ut conuersa Metisci
Aurigae currumque et equos et lora regebat,
625
Talibus occurrit dictis: "hac, Turne, sequamur
Troiugenas, qua prima uiam uictoria pandit;
Sunt alii qui tecta manu defendere possint.
Ingruit Aeneas Italis et proelia miscet:
Et nos saeua manu mittamus funera Teucris.
630
Nec numero inferior pugnae nec honore recedes."
Turnus ad haec: ***********************
"O soror, et dudum agnoui, cum prima per artem
Foedera turbasti teque haec in bella dedisti,
Et nunc nequiquam fallis dea. sed quis Olympo
635
Demissam tantos uoluit te ferre labores?
An fratris miseri letum ut crudele uideres?
Nam quid ago? aut quae iam spondet fortuna salutem?
Vidi oculos ante ipse meos me uoce uocantem
Murranum, quo non superat mihi carior alter,
640
Oppetere ingentem atque ingenti uulnere uictum.
Occidit infelix nostrum ne dedecus Vfens
Aspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis.
Exscindine domos (id rebus defuit unum)
Perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam?
645
Terga dabo et Turnum fugientem haec terra uidebit?
Vsque adeone mori miserum est? uos o mihi, Manes,
Este boni, quoniam superis auersa uoluntas.
Sancta ad uos anima atque istius inscia culpae
Descendam magnorum haud umquam indignus auorum.
650
Vix ea fatus erat, medios uolat ecce per hostis
Vectus equo spumante Saces, aduersa sagitta
Saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum:
"Turne, in te suprema salus, miserere tuorum.
Fulminat Aeneas armis summasque minatur
655
Deiecturum arces Italum excidioque daturum,
Iamque faces ad tecta uolant. in te ora Latini,
In te oculos referunt; mussat rex ipse Latinus
Quos generos uocet aut quae sese ad foedera flectat.
Praeterea regina, tui fidissima, dextra
660
Occidit ipsa sua lucemque exterrita fugit.
Soli pro portis Messapus et acer Atinas
Sustentant aciem. circum hos utrimque phalanges
Stant densae strictisque seges mucronibus horret
Ferrea: tu currum deserto in gramine uersas."
665
Obstipuit uaria confusus imagine rerum
Turnus et obtutu tacito stetit; aestuat ingens
Vno in corde pudor mixtoque insania luctu
Et furiis agitatus amor et conscia uirtus.
Vt primum discussae umbrae et lux reddita menti,
670
Ardentis oculorum orbis ad moenia torsit
Turbidus eque rotis magnam respexit ad urbem.
Ecce autem flammis inter tabulata uolutus
Ad caelum undabat uertex turrimque tenebat,
Turrim compactis trabibus quam eduxerat ipse
675
Subdideratque rotas pontisque instrauerat altos.
"Iam iam fata, soror, superant, absiste morari;
Quo deus et quo dura uocat Fortuna sequamur.
Stat conferre manum Aeneae, stat, quidquid acerbist
Morte pati, neque me indecorem, germana, uidebis
680
Amplius. hunc, oro, sine me furere ante furorem."
Dixit, et e curru saltum dedit ocius aruis
Perque hostis, per tela ruit maestamque sororem
Deserit ac rapido cursu media agmina rumpit.
Ac ueluti montis saxum de uertice praeceps
685
Cum ruit auulsum uento, seu turbidus imber
Proluit aut annis soluit sublapsa uetustas;
Fertur in abruptum magno mons improbus actu
Exsultatque solo, siluas armenta uirosque
Inuoluens secum: disiecta per agmina Turnus
690
Sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso
Sanguine terra madet striduntque hastilibus aurae,
Significatque manu et magno simul incipit ore:
"Parcite iam, Rutuli, et uos tela inhibete, Latini;
Quaecumque est fortuna, mea est; me uerius unum
695
Pro uobis foedus luere et decernere ferro."
Discessere omnes medii spatiumque dedere.
At pater Aeneas audito nomine Turni
Deserit et muros et summas deserit arces
Praecipitatque moras omnis, opera omnia rumpit
700
Laetitia exsultans horrendumque intonat armis:
Quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis
Cum fremit ilicibus quantus gaudetque niuali
Vertice se attollens pater Appenninus ad auras.
Iam uero et Rutuli certatim et Troes et omnes
705
Conuertere oculos Itali, quique alta tenebant
Moenia quique imos pulsabant ariete muros,
Armaque deposuere umeris. stupet ipse Latinus
Ingentis, genitos diuersis partibus orbis,
Inter se coiisse uiros et cernere ferro.
710
Atque illi, ut uacuo patuerunt aequore campi,
Procursu rapido coniectis eminus hastis
Inuadunt Martem clipeis atque aere sonoro.
Dat gemitum tellus; tum crebros ensibus ictus
Congeminant, fors et uirtus miscetur in unum.
715
Ac uelut ingenti Sila summoue Taburno
Cum duo conuersis inimica in proelia tauri
Frontibus incurrunt, pauidi cessere magistri,
Stat pecus omne metu mutum, mussantque iuuencae
Quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur;
720
Illi inter sese multa ui uulnera miscent
Cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo
Colla armosque lauant, gemitu nemus omne remugit:
Non aliter Tros Aeneas et Daunius heros
Concurrunt clipeis, ingens fragor aethera complet.
725
Iuppiter ipse duas aequato examine lances
Sustinet et fata imponit diuersa duorum,
Quem damnet labor et quo uergat pondere letum.
Emicat hic impune putans et corpore toto
Alte sublatum consurgit Turnus in ensem
730
Et ferit; exclamant Troes trepidique Latini,
Arrectaeque amborum acies. at perfidus ensis
Frangitur in medioque ardentem deserit ictu,
Ni fuga subsidio subeat. fugit ocior euro
Vt capulum ignotum dextramque aspexit inermem.
735
Fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctos
Conscendebat equos, patrio mucrone relicto,
Dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci;
Idque diu, dum terga dabant palantia Teucri,
Suffecit: postquam arma dei ad Vulcania uentumst,
740
Mortalis mucro glacies ceu futtilis ictu
Dissiluit; fulua resplendent fragmina harena
Ergo amens diuersa fuga petit aequora Turnus
Et nunc huc, inde huc incertos implicat orbis;
Vndique enim densa Teucri inclusere corona
745
Atque hinc uasta palus, hinc ardua moenia cingunt.
Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta
Interdum genua impediunt cursumque recusant,
Insequitur trepidique pedem pede feruidus urget:
Inclusum ueluti si quando flumine nactus
750
Ceruum aut puniceae saeptum formidine pinnae
Venator cursu canis et latratibus instat;
Ille autem insidiis et ripa territus alta
Mille fugit refugitque uias, at uiuidus Vmber
Haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti
755
Increpuit malis morsuque elusus inani est;
Tum uero exoritur clamor ripaeque lacusque
Responsant circa et caelum tonat omne tumultu.
Ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis
Nomine quemque uocans notumque efflagitat ensem;
760
Aeneas mortem contra praesensque minatur
Exitium, si quisquam adeat, terretque trementis
Excisurum urbem minitans et saucius instat.
Quinque orbis explent cursu totidemque retexunt
Huc illuc; neque enim leuia aut ludicra petuntur
765
Praemia, sed Turni de uita et sanguine certant.
Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris
Hic steterat, nautis olim uenerabile lignum,
Seruati ex undis ubi figere dona solebant
Laurenti diuo et uotas suspendere uestis;
770
Sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum
Sustulerant, puro ut possent concurrere campo:
Hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam
Detulerat fixam et lenta radice tenebat.
Incubuit uoluitque manu conuellere ferrum
775
Dardanides, teloque sequi quem prendere cursu
Non poterat. tum uero amens formidine Turnus
"Faune, precor, miserere" inquit, "tuque optima ferrum
Terra tene, colui uestros si semper honores,
Quos contra Aeneadae bello fecere profanos."
780
Dixit, opemque dei non cassa in uota uocauit.
Namque diu luctans lentoque in stirpe moratus
Viribus haud ullis ualuit discludere morsus
Roboris Aeneas. dum nititur acer et instat,
Rursus in aurigae faciem mutata Metisci
785
Procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit.
Quod Venus audaci nymphae indignata licere
Accessit telumque alta ab radice reuellit.
Olli sublimes armis animisque refecti,
Hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta,
790
Adsistunt contra certamina Martis anheli.
Iunonem interea rex omnipotentis Olympi
Alloquitur fulua pugnas de nube tuentem:
"Quae iam finis erit, coniunx? quid denique restat?
Indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris
795
Deberi caelo fatisque ad sidera tolli.
Quid struis? aut qua spe gelidis in nubibus haeres?
Mortalin decuit uiolari uulnere diuum?
Aut ensem (quid enim sine te Iuturna ualeret?)
Ereptum reddi Turno et uim crescere uictis?
800
Desine iam tandem precibusque inflectere nostris,
Ne te tantus edit tacitam dolor et mihi curae
Saepe tuo dulci tristes ex ore recursent.
Ventum ad supremum est. terris agitare uel undis
Troianos potuisti, infandum accendere bellum,
805
Deformare domum et luctu miscere hymenaeos:
Vlterius temptare ueto." sic Iuppiter orsus;
Sic dea summisso contra Saturnia uultu:
"Ista quidem quia nota mihi tua, magne, uoluntas,
Iuppiter, et Turnum et terras inuita reliqui;
810
Nec tu me aeria solam nunc sede uideres
Digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa
Starem acie traheremque inimica in proelia Teucros.
Iuturnam misero (fateor) succurrere fratri
Suasi et pro uita maiora audere probaui,
815
Non ut tela tamen, non ut contenderet arcum;
Adiuro Stygii caput implacabile fontis,
Vna superstitio superis quae reddita diuis.
Et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo.
Illud te nulla fati quod lege tenetur,
820
Pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum:
Cum iam conubiis pacem felicibus (esto)
Component, cum iam leges et foedera iungent,
Ne uetus indigenas nomen mutare Latinos
Neu Troas fieri iubeas Teucrosque uocari
825
Aut uocem mutare uiros aut uertere uestem.
Sit Latium, sint Albani per saecula reges,
Sit Romana potens Itala uirtute propago:
Occidit, occideritque sinas cum nomine Troia."
Olli surridens hominum rerumque repertor:
830
"Es germana Iouis Saturnique altera proles,
Irarum tantos uoluis sub pectore fluctus.
Verum age et inceptum frustra summitte furorem:
Do quod uis, et me uictusque uolensque remitto.
Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt,
835
Vtque est nomen erit; commixti corpore tantum
Subsident Teucri. morem ritusque sacrorum
Adiciam faciamque omnis uno ore Latinos.
Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget,
Supra homines, supra ire deos pietate uidebis,
840
Nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores."
Adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit.
Interea excedit caelo nubemque relinquit.
His actis aliud genitor secum ipse uolutat
Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis.
845
Dicuntur geminae pestes cognomine Dirae,
Quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram
Vno eodemque tulit partu, paribusque reuinxit
Serpentum spiris uentosasque addidit alas.
Hae Iouis ad solium saeuique in limine regis
850
Apparent acuuntque metum mortalibus aegris,
Si quando letum horrificum morbosque deum rex
Molitur, meritas aut bello territat urbes.
Harum unam celerem demisit ab aethere summo
Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit:
855
Illa uolat celerique ad terram turbine fertur.
Non secus ac neruo per nubem impulsa sagitta,
Armatam saeui Parthus quam felle ueneni,
Parthus siue Cydon, telum immedicabile, torsit,
Stridens et celeris incognita transilit umbras:
860
Talis se sata Nocte tulit terrasque petiuit.
Postquam acies uidet Iliacas atque agmina Turni,
Alitis in paruae subitam collecta figuram,
Quae quondam in bustis aut culminibus desertis
Nocte sedens serum canit importuna per umbras,
865
Hanc uersa in faciem Turni se pestis ob ora
Fertque refertque sonans clipeumque euerberat alis.
Illi membra nouus soluit formidine torpor,
Arrectaeque horrore comae et uox faucibus haesit.
At procul ut Dirae stridorem agnouit et alas,
870
Infelix crinis scindit Iuturna solutos
Vnguibus ora soror foedans et pectora pugnis:
"Quid nunc te tua, Turne, potest germana iuuare?
Aut quid iam durae superat mihi? qua tibi lucem
Arte morer? talin possum me opponere monstro?
875
Iam iam linquo acies. ne me terrete timentem,
Obscenae uolucres: alarum uerbera nosco
Letalemque sonum, nec fallunt iussa superba
Magnanimi Iouis. haec pro uirginitate reponit?
Quo uitam dedit aeternam? cur mortis ademptast
880
Condicio? possem tantos finire dolores
Nunc certe, et misero fratri comes ire per umbras!
Immortalis ego? aut quicquam mihi dulce meorum
Te sine, frater, erit? o quae satis ima dehiscat
Terra mihi, manisque deam demittat ad imos?"
885
Tantum effata caput glauco contexit amictu
Multa gemens et se fluuio dea condidit alto.
Aeneas instat contra telumque coruscat
Ingens arboreum, et saeuo sic pectore fatur:
"Quae nunc deinde morast? aut quid iam, Turne, retractas?
890
Non cursu, saeuis certandum est comminus armis.
Verte omnis tete in facies et contrahe quidquid
Siue animis siue arte uales; opta ardua pinnis
Astra sequi clausumque caua te condere terra."
Ille caput quassans: "non me tua feruida terrent
895
Dicta, ferox; di me terrent et Iuppiter hostis."
Nec plura effatus saxum circumspicit ingens,
Saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat,
Limes agro positus litem ut discerneret aruis.
Vix illum lecti bis sex ceruice subirent,
900
Qualia nunc hominum producit corpora tellus;
Ille manu raptum trepida torquebat in hostem
Altior insurgens et cursu concitus heros.
Sed neque currentem se nec cognoscit euntem
Tollentemue manu saxumue immane mouentem;
905
Genua labant, gelidus concreuit frigore sanguis.
Tum lapis ipse uiri uacuum per inane uolutus
Nec spatium euasit totum neque pertulit ictum.
Ac uelut in somnis, oculos ubi languida pressit
Nocte quies, nequiquam auidos extendere cursus
910
Velle uidemur et in mediis conatibus aegri
Succidimus; non lingua ualet, non corpore notae
Sufficiunt uires nec uox aut uerba sequuntur:
Sic Turno, quacumque uiam uirtute petiuit,
Successum dea dira negat. tum pectore sensus
915
Vertuntur uarii; Rutulos aspectat et urbem
Cunctaturque metu letumque instare tremescit,
Nec quo se eripiat, nec qua ui tendat in hostem,
Nec currus usquam uidet aurigamue sororem.
Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat,
920
Sortitus fortunam oculis, et corpore toto
Eminus intorquet. murali concita numquam
Tormento sic saxa fremunt nec fulmine tanti
Dissultant crepitus. uolat atri turbinis instar
Exitium dirum hasta ferens orasque recludit
925
Loricae et clipei extremos septemplicis orbis:
Per medium stridens transit femur. incidit ictus
Ingens ad terram duplicato poplite Turnus.
Consurgunt gemitu Rutuli totusque remugit
Mons circum et uocem late nemora alta remittunt.
930
Ille humilis supplex oculos dextramque precantem
Protendens "equidem merui nec deprecor" inquit;
"Vtere sorte tua. miseri te si qua parentis
Tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis
Anchises genitor) Dauni miserere senectae
935
Et me, seu corpus spoliatum lumine mauis,
Redde meis. uicisti et uictum tendere palmas
Ausonii uidere; tua est Lauinia coniunx,
Vlterius ne tende odiis." stetit acer in armis
Aeneas uoluens oculos dextramque repressit;
940
Et iam iamque magis cunctantem flectere sermo
Coeperat, infelix umero cum apparuit alto
Balteus et notis fulserunt cingula bullis
Pallantis pueri, uictum quem uulnere Turnus
Strauerat atque umeris inimicum insigne gerebat.
945
Ille, oculis postquam saeui monimenta doloris
Exuuiasque hausit, furiis accensus et ira
Terribilis: "tune hinc spoliis indute meorum
Eripiare mihi? Pallas te hoc uulnere, Pallas
Immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit."
950
Hoc dicens ferrum aduerso sub pectore condit
Feruidus. ast illi soluuntur frigore membra
Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.