Vergilius eclogae 2

Testo base di riferimento: M. Geymonat, 2008

Cura dell'edizione digitale: M. Gioseffi, M. Venuti, 2009

Inserimento e controllo dei dati: M. Venuti

Altre sezioni


Formosum pastor Corydon ardebat Alexin,

Delicias domini; nec quid speraret habebat.

Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos

Adsidue ueniebat. Ibi haec incondita solus

5

Montibus et siluis studio iactabat inani:

"O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?

Nil nostri miserere? mori me denique coges.

Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;

Nunc uiridis etiam occultant spineta lacertos,

10

Thestylis et rapido fessis messoribus aestu

Alia serpullumque herbas contundit olentis;

At mecum raucis, tua dum uestigia lustro,

Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.

Nonne fuit satius tristis Amaryllidos iras

15

Atque superba pati fastidia? nonne Menalcan,

Quamuis ille niger, quamuis tu candidus esses?

O formose puer, nimium ne crede colori!

Alba ligustra cadunt, uaccinia nigra leguntur.

Despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi,

20

Quam diues pecoris, niuei quam lactis abundans.

Mille meae Siculis errant in montibus agnae,

Lact mihi non aestate nouom, non frigore defit.

Canto quae solitus, si quando armenta uocabat,

Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho.

25

Nec sum adeo informis: nuper me in litore uidi,

Cum placidum uentis staret mare; non ego Daphnin

Iudice te metuam, si numquam fallit imago.

O tantum libeat mecum tibi sordida rura

Atque humilis habitare casas et figere ceruos,

30

Haedorumque gregem uiridi compellere hibisco!

Mecum una in siluis imitabere Pana canendo

(Pan primum calamos cera coniungere pluris

Instituit, Pan curat ouis ouiumque magistros),

Nec te paeniteat calamo triuisse labellum:

35

Haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas?

Est mihi disparibus septem compacta cicutis

Fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim,

Et dixit moriens: "te nunc habet ista secundum":

Dixit Damoetas, inuidit stultus Amyntas.

40

Praeterea duo nec tuta mihi ualle reperti

Capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo;

Bina die siccant ouis ubera: quos tibi seruo.

Iam pridem a me illos abducere Thestylis orat;

Et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.

45

Huc ades, o formose puer: tibi lilia plenis

Ecce ferunt Nymphae calathis; tibi candida Nais,

Pallentis uiolas et summa papauera carpens,

Narcissum et florem iungit bene olentis anethi;

Tum casia atque aliis intexens suauibus herbis

50

Mollia luteola pingit uaccinia caltha.

Ipse ego cana legam tenera lanugine mala

Castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat.

Addam cerea pruna (honos erit huic quoque pomo);

Et uos, o lauri, carpam et te, proxuma myrte;

55

Sic positae quoniam suauis miscetis odores.

Rusticus es, Corydon; nec munera curat Alexis,

Nec, si muneribus certes, concedat Iollas.

Heu heu, quid uolui misero mihi? floribus Austrum

Perditus et liquidis immisi fontibus apros.

60

Quem fugis, a, demens? habitarunt di quoque siluas

Dardaniusque Paris. Pallas quas condidit arces

Ipsa colat; nobis placeant ante omnia siluae.

Torua leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam,

Florentem cytisum sequitur lasciua capella,

65

Te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque uoluptas.

Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuuenci,

Et sol crescentis decedens duplicat umbras:

Me tamen urit amor: quis enim modus adsit amori?

A Corydon, Corydon, quae te dementia cepit!

70

Semiputata tibi frondosa uitis in ulmo est:

Quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,

Viminibus mollique paras detexere iunco?

Inuenies alium, si te hic fastidit, Alexin."

1

pastor Corydon P

Corydon pastor R a