Aenea! - Quis enim est, qui meum nomen nuncupat?
atque ego rep<ulso ratibus meis mare>.
Sed iam pro<scindunt ratibus sulcan>tes salum.
mater grauida parere <ex> se ardentem facem
5
Visa est in somnis Hecuba: quo fato pater
Rex ipse Priamus somnio, mentis metu
Perculsus, curis sumptus suspirantibus,
Ecsacrificabat hostiis balantibus.
Tum coniecturam postulat pacem petens,
10
Vt se edoceret obsecrans Apollonem,
Quo sese uertant tantae sortes somnium.
Ibi ex oraclo uoce diuina edidit
Apollo, puerum, primus Priamo qui foret
Postilla natus, temperaret tollere:
15
Eum esse exitium Troiae, pestem Pergamo.
Omnis aequalis uincebat quinquertio.
O sancte Apollo, qui umbilicum certum terrarum optines,
Vnde superstitiosa primum saeua euasit uox foras!
Hecuba, hoc dolet pudet piget.
20
heu heu pater, heu Hector!
Postquam abs te, Agamemno, ut uenirem tetigit aures nuntius,
Extemplo
concitum tetuli gradum.
Iam domum itionem reges Atridae parant.
25
Domum itionis cupidi imperium regis paene inminuimus.
Quod nisi quieris, Menelae, hac dextra occides.
Proin demet abs te regimen Argos, dum est potestas consili.
Nam sapiens uirtuti honorem praemium, haud praedam petit.
Set quid uideo? ferro saeptus possidet sedis sacras
30
Omnes Danai atque Mycenenses,
Attica pubes
Itis, paratis arma quam primum, uiri?
Danai, qui parent Atridis, quam primum arma sumite!
crispisulcans igneum
35
Fulmen
[Martem fatigat prodigus uitae furor.]
Supreme belli ..... potens!
inplorat fidem
Iouis hospitalis, Graios omnis conuocat.
40
[Haec, bellicosus cui pater, mater cluet Minerua.]
Vbi initiantur gentes orarum ultimae
<Ops ille> concidit, ego egens exortus sum.
non multa peccas, sed <tamen
Si> peccas, te regere possum.
45
Video te, uideo: uiue, Vlixes, dum licet:
Oculis postremum lumen radiatum rape!
Aperte fatur dictio, si intellegas:
Tali dari arma, qualis qui gessit fuit,
Iubet, potiri si studeamus Pergamum.
50
Quem ego me profiteor esse, mest aecum frui
Fraternis armis mihique adiudicarier,
Vel quod proprinquus uel quod uirtute aemulus.
Cuius ipse princeps iuris iurandi fuit,
Quod omnes scitis, solus neglexit fidem:
55
Furere adsimulare, ne coiret, institit.
Quod ni Palamedi perspicax prudentia
Istius percepset malitiosam audaciam,
Fide sacratae ius perpetuo falleret.
Vidi te, Vlixes, saxo sternentem Hectora,
60
Vidi tegentem clipeo classem Doricam:
Ego tunc pudendam trepidus hortabar fugam.
Facinus fecit maximum, cum Danais inclinantibus
Summam perfecit rem, manu sua restituit proelium
Insaniens.
65
uictor insolens
Ignominiae se dolore uictum non potuit pati.
Ferron an fato moerus Argiuom occidit?
Tetulit senilis Poeas ad caelum manus.
Nocturno aditu occulta coluntur
70
Siluestribus saepibus densa.
Adsum atque aduenio Acherunte uix uia alta atque ardua,
Per speluncas saxis structas asperis pendentibus
Maxumis, ubi rigida constat crassa caligo inferum.
Vnde animae excitantur obscura umbra opertae ex ostio
75
Altae Acheruntis salso sanguine ........
Vsque quaque sapere oportet: id erit telum acerrimum.
mane mane, porro ut audias!
Qua tempestate Helenam Paris innuptis iunxit nuptiis,
Ego tum grauida expletis iam fere ad pariendum mensibus,
80
Per idem tempus Polydorum Hecuba partu postremo parit.
Et ego ibo ut latebras ruspans rimer maritimas.
Naufragia, labes generis ignoras, senex?
Ego cum genui, tum morituros sciui et huic rei sustuli.
Praeterea ad Troiam cum misi ob defendendam Graeciam,
85
Scibam me in mortiferum bellum, non in epulas mittere.
inter se strepere aperteque artem obterere extispicum:
Soluere imperat secundo rumore aduersaque aui.
Nisi si qua Vlixes lintre euasit Lartius
[O parens antiqua nostrae gentis, Argiuum decus!]
90
patria est, ubicumque est bene.
Hicine est ille Telamo, modo quem gloria ad caelum extulit,
Quem aspectabant, cuius ob os Grai ora obuertebant sua?
simul animus cum re concidit.
Quae tam terribilis tua pectora turbat, terrifico sonitu inpulit -?
95
Quis meum nominans nomen <aede> exciet?
Quis tumultu inuocans incolarum fidem-?
Qui repens semi<somnum> onere pulsans graui
<Has> fores, crepitu terret?
Ioue patre prognatus est, ut perhibent, Tantalus,
100
Ex Tantalo ortus Pelops, ex Pelope autem satus
Atreus, qui nostrum porro propagat genus.
En impero Argis, sceptra mihi liquit Pelops,
Qua ponto ab Helles atque ab Ionio mari
Vrgetur Isthmus.
105
Quasi Helles pontum et claustra .....
Tantalo prognatus, Pelope natus, qui quondam a socro
Oenomao rege Hippodameam raptis nanctust nuptiis.
Ob scelera animique inpotentiam et superbiloquentiam
Mento summam amnem attingens, enectus siti
110
Proinde ita parent se in uita, ut uinci nesciant.
Quando quidem is se circumuestit dictis, saepit sedulo.
Non nouisse huius me uersutiloquas malitias?
Nostra miseria tu es magnus .......
Eandem uirtutem istam ueniet tempus cum grauiter gemes.
115
Si neque leges neque mores cogunt ..........
ubi nec Pelopidarum facta neque famam audiam.
120
Thesprote, si quis sanguine exortam tuo
Prolem inter aras s<acrificas> sacram immolet,
Quid meritus hic sit, dubium<ne> an cuiquam fuat?
rite Thesprotum pudet
Atrei, quod ipse a Tantalo ducat genus.
125
Erras erras: nam exultantem te et praefidentem tibi
Repriment ualidae legum habenae atque imperi insistent iugo.
quae mulier una
Vsurpat duplex cubile
huius, Phere,
130
Hic cubile inire est ausus.
Virginem me quondam inuitam per uim uiolat Iuppiter.
Erebo <pro>creata fuscis crinibus Nox, te inuoco.
Caelum nitescere, arbores frondescere,
Vites laetificae pampinis pubescere,
135
Rami bacarum ubertate incuruescere,
Segetes largiri fruges, florere omnia,
Fontes scatere, herbis prata conuestirier.
Tela, famuli, tela propere <ferte>! sequitur me Toas.
neque me patiar
140
Iterum ad unum scopulum ut olim classem Achiuom offendere.
saxea est uerruca in summo montis uertice.
Habeo istanc ego perterricrepam ........
genus auarumst mulierum.
auro uendidit uitam uiri.
145
prudens et sciens
Ad pestem ante oculos positam .....
Aegialeon parit
146b
Aeeta pater
Nemo pius est, qui pietatem ........
Religentem esse <ted> oportet, religiosus ne fuas.
150
uis, quae summas frangit infirmatque opes.
Si quis me uideat, dicat "ni mirum hicin illest,
Ille talis, <ille> uir tantis opibus praepotens?
Vbi nunc secundis rebus adiutrix ..?"
Litus atque aer, et solitudo mera
155
ferrum aes argentum aurum penitus abditum
155
Prius undis flamma
156-157
Animum aduorte ac dicto pare!
158
Praeter rogitatum si hisces
Pereant amici, dum inimici una intercidant!
160
Quam magis aerumna urget, tam magis ad male faciendum uiget.
Qui esse uolt quod uolt, ei ita dat se res, ut operam dabit.
Miseri sunt qui uxores ducunt. - At tu duxisti alteram.
Qua pontus Helles, supera Tmolum ad Tauricos
Finis frugifera et ecferta arua Asiae tenet.
165
postquam pater
Adpropinquat iamque paene ut comprehendatur parat,
Puerum interea optruncat membraque articulatim diuidit,
Perque agros passim dispergit corpus: id ea gratia,
Vt, dum nati dissupatos artus captaret parens,
170
Ipsa interea effugeret, illum ut maeror tardaret sequi,
Sibi salutem ut familiari pareret parricidio.
Non commemoro quod draconis saeui sopiui impetum,
Non quod domui uim taurorum et segetis armatae manus.
coniugem
175
Illum, Amor quem dederat, qui plus pollet potiorque est patre.
177
Qua causa accusem hunc?
Nam si ueretur, quid eum accuses, qui est probus?
Sin inuerecundum animi ingenium possidet,
180
Quid autem eum accuses qui id parui auditum aestimet?
Nunc ego te ab summo iam detexam exordio.
Axena Ponti per freta Colchos denique delatus adhaesi.
Ore beato lumine uolitans, qui per caelum candidus equitas!
o domus antiqua, heu quam dispari
185
Dominare domino!
Cum te expetebam omnes florentissimo
Regno, reliqui: nunc desertum ab omnibus
Summa periclo sola ut restituam paro.
Refugere oculi; corpus macie extabuit;
190
Lacrimae peredere umore exanguis genas;
Situm inter oris barba pedore horrida atque
Intonsa infuscat pectus inluuie scabrum.
Meministin te spondere mihi gnatam tuam?
Quam cara sint quae post carendo intellegunt,
195
Quamque attinendi magni dominatus sient.
Rapiunt per undas currus suspensos equi
Siue ista uirtus seu latrocinium <fuit>,
Horrenda miseranda ista siue est calamitas,
Quod expulisti saucios patrio lare
200
Eam, quam nihil accusas, damnas: bene quam meritam esse autumas,
Male merere. id quod scis prodest nihil, id quod nescis obest?
203
Mors misera non est, aditus ad mortem est miser.
Hoc metuere, alterum in metu non ponere?
205
umbris occuluntur parietum.
Nihil horum similest apud Lacaenas uirgines,
Quibus magis palaestra Eurota sol puluis labor
Militia studio est quam fertilitas barbara.
Vt multus e uisceribus sanguis exeat.
210
Vos enim iuuenes animum geritis muliebrem, illa uirgo uiri.
tantum gaudium oboriri ex tumultu maximo!
Cur fugit fratrem? scit ipse
uase argenteis
palmis crinibus
213b
Tecti fractis
215
Pater inquam, hospites, <pater> me lumine orbauit, pater.
Sed iam se caelo cedens Aurora obstinet
Suum patrem.
Liber, qui augusta haec loca Cithaeronis colis
Rapite agite ruite celeripedes!
220
Iouis sacratum ius iurandum sagmine
infulatas hostias
Non lana, sed uelatas frondenti coma
<Atos> in cornuatam taurum umbram iacit.
Diem hunc decorare festum festiuissime
225
ferme aderant aequore in alto
Ratibus repentibus ..
prolubium est petere amicitiam et fidem.
Aeterna templa caeli
Omnes homines ad suum quaestum callent nec fastidiunt.
230
gradus eliminat.
Pro Iuppiter!
Mehe
age propera, macte, nitier!
Fremor oritur.
235
nil me increpitando commoues.
[Inque manum suremit hastam.]
<Puerum> surempsit.
Agilis sonipes rapitur celeri sonitu trepidans.
Amicos ad hanc rem, ut soles, aduocato.
240
Horridi transeunt ad pedes ex equis.
Struunt sorores Atticae dirum nefas.
Diui potentes, ferte lassatis opem!
Micant nitore tecta sublimi aurea.
Deos penates, qui parentes Thestii
245
Dum taeniam, qui uolnus uinciret, petit
nilne te
Horum fortunae, nil commiserescit meae?
Finge aduenam esse: nil fraterni nominis
Sollemne auxilium et numen Pietatis mouet?
250
quaenam te adigunt, hospes,
Stagna capacis uisere Auerni?
Agite o pelagi cursores,
Cupidam in patriam portate!
cum uota bene tibi responderint,
255
Tunc funde libans
Si forte .... quispiam princeps senex,
Recipiebat sortisque atque auspicium repetebat domo.
In arce Athenis statio mea nunc <mihi> placet.
Vt in secundis fluxae, ut in aduersis bonae
260
pepulisti fores