Mentula habet instar triginta iugera prati,
Quadraginta arui; cetera sunt maria.
Cur non diuitiis Croesum superare potis sit,
Vno qui in saltu tot bona possideat,
5
Prata, arua, ingentis siluas saltusque paludesque
Vsque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?
Omnia magna haec sunt, tamen ipsest maximus ultro,
Non homo, sed uero mentula magna minax.