Aufillena, bonae semper laudantur amicae;
Accipiunt pretium, quae facere instituunt.
Tu quod promisti mihi, quod mentita inimica es,
Quod nec das et fers saepe, facis facinus.
5
Aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae,
Aufillena, fuit; sed data corripere
Fraudando officiis plus quam meretricis auarae,
Quae sese toto corpore prostituit.