Catullus carmina 101

Altre sezioni


Multas per gentes et multa per aequora uectus

      Aduenio has miseras, frater, ad inferias,

Vt te postremo donarem munere mortis

      Et mutam nequiquam alloquerer cinerem,

5

Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,

      Heu miser indigne frater adempte mihi!

Nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum

      Tradita sunt tristi munere ad inferias,

Accipe fraterno multum manantia fletu,

10

      Atque in perpetuum, frater, aue atque uale!