Catullus carmina 73

Altre sezioni


Desine de quoquam quicquam bene uelle mereri

      Aut aliquem fieri posse putare pium.

Omnia sunt ingrata. Nihil fecisse benigne;

      Immo etiam taedet, taedet obestque magis,

5

Vt mihi, quem nemo grauius nec acerbius urget

      Quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.