Catullus carmina 60

Other sections


Num te leaena montibus Libystinis

Aut Scylla latrans infima inguinum parte

Tam mente dura procreauit ac taetra,

Vt supplicis uocem in nouissimo casu

5

Contemptam haberes, a! nimis fero corde?