Catullus carmina 59

Other sections


Bononiensis Rufa Rufulum fellat,

Vxor Meneni, saepe quam in sepulcretis

Vidistis ipso rapere de rogo cenam,

Cum deuolutum ex igne prosequens panem

5

Ab semiraso tunderetur ustore.