Catullus carmina 52

Other sections


Quid est, Catulle, quid moraris emori?

Sella in curulei struma Nonius sedet,

Per consulatum peierat Vatinius;

Quid est, Catulle, quid moraris emori?