Catullus carmina 44

Altre sezioni


O funde noster seu Sabine seu Tiburs

(Nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est

Cordi Catullum laedere; at quibus cordi est,

Quouis Sabinum pignore esse contendunt),

5

Sed seu Sabine siue uerius Tiburs,

Fui libenter in tua suburbana

Villa malamque pectore expuli tussim,

Non inmerenti quam mihi meus uenter,

Dum sumptuosas appeto, dedit, cenas.

10

Nam, Sestianus dum uolo esse conuiua,

Orationem in Antium petitorem

Plenam ueneni et pestilentiae legi.

Hic me grauedo frigida et frequens tussis

Quassauit, usque dum in tuum sinum fugi

15

Et me recuraui otioque et urtica.

Quare refectus maximas tibi grates

Ago, meum quod non es ulta peccatum.

Nec deprecor iam, si nefaria scripta

Sesti recepso, quin grauedinem et tussim

20

Non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus,

Qui tunc uocat me, cum malum librum legei.