Egnatius, quod candidos habet dentes,
Renidet usque quaque. Si ad rei uentum est
Subsellium, cum orator excitat fletum,
Renidet ille. Si ad pii rogum fili
5
Lugetur, orba cum flet unicum mater,
Renidet ille. Quicquid est, ubicumque est,
Quodcumque agit, renidet; hunc habet morbum,
Neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
Quare monendum est te mihi, bone Egnati:
10
Si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs
Aut pinguis Vmber aut obesus Etruscus
Aut Lanuuinus ater atque dentatus
Aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
Aut qui lubet, qui puriter lauit dentes,
15
Tamen renidere usque quaque te nollem;
Nam risu inepto res ineptior nulla est.
Nunc Celtiber es; Celtiberia in terra,
Quod quisque minxit, hoc sibi solet mane
Dentem atque russam defricare gingiuam,
20
Vt quo iste uester expolitior dens est,
Hoc te amplius bibisse praedicet loti.