Catullus carmina 25

Reference basis text: W. Eisenhut, 1983

Editing of the digital edition: G. Maggiali, I. Turrini, 2009

Other sections


Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo

Vel anseris medullula uel imula oricilla

Vel pene languido senis situque araneoso,

Idemque Thalle turbida rapacior procella,

5

Cum †diua mulierarios ostendit oscitantes

Remitte pallium mihi meum, quod inuolasti,

Sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos,

Inepte, quae palam soles habere tamquam auita.

Quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,

10

Ne laneum latusculum manusque mollicellas

Inusta turpiter tibi flagella conscribillent,

Et insolenter aestues uelut minuta magno

Deprensa nauis in mari uesaniente uento.

5

mulierarios Hau.

mulier aries O D M

mulier alios

mulier aues

munerarios Lach., Schw.

balnearios Rie., Herrmann

uestiarios Laf.

mulier alites (Latomus 35, 1976, 416-418)