Catullus carmina 22

Testo base di riferimento: W. Eisenhut, 1983

Cura dell'edizione digitale: G. Maggiali, I. Turrini, 2009

Altre sezioni


Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,

Homo est uenustus et dicax et urbanus

Idemque longe plurimos facit uersus.

Puto esse ego illi milia aut decem aut plura

5

Perscripta, nec sic, ut fit, in palimpseston

Relata: cartae regiae, noui libri,

Noui umbilici, lora rubra membranae,

Derecta plumbo et pumice omnia aequata.

Haec cum legas tu, bellus ille et urbanus

10

Suffenus unus caprimulgus aut fossor

Rursus uidetur: tantum abhorret ac mutat.

Hoc quid putemus esse? Qui modo scurra

Aut si quid hac re tritius uidebatur,

Idem infaceto est infacetior rure,

15

Simul poemata attigit; neque idem umquam

Aeque est beatus ac poema cum scribit:

Tam gaudet in se tamque se ipse miratur.

Nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam,

Quem non in aliqua re uidere Suffenum

20

Possis. suus cuique attributus est error;

Sed non uidemus, manticae quod in tergo est.

1

 v. 2: Plin. epist. 4,25,3 (dicax et urbanus et bellus est); v. 21: affert Porph. Hor. sat. 2,3,299