Catullus carmina 17

Testo base di riferimento: W. Eisenhut, 1983

Cura dell'edizione digitale: G. Maggiali, I. Turrini, 2009

Altre sezioni


O colonia, quae cupis ponte ludere longo

Et salire paratum habes, sed uereris inepta

Crura ponticuli axulis stantis in rediuiuis,

Ne supinus eat cauaque in palude recumbat;

5

Sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,

In quo uel Salisubsili sacra suscipiantur,

Munus hoc mihi maximi da, colonia, risus:

Quendam municipem meum de tuo uolo ponte

Ire praecipitem in lutum per caputque pedesque,

10

Verum totius ut lacus putidaeque paludis

Liuidissima maximeque est profunda uorago.

Insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar

Bimuli tremula patris dormientis in ulna.

Cui cum sit uiridissimo nupta flore puella

15

(Et puella tenellulo delicatior haedo,

Adseruanda nigerrimis diligentius uuis),

Ludere hanc sinit, ut lubet, nec pili facit uni

Nec se subleuat ex sua parte; sed uelut alnus

In fossa Liguri iacet suppernata securi,

20

Tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam,

Talis iste meus stupor nil uidet, nihil audit,

Ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.

Nunc eum uolo de tuo ponte mittere pronum,

Si pote stolidum repente excitare ueternum

25

Et supinum animum in graui derelinquere caeno,

Ferream ut soleam tenaci in uoragine mula.

3

axulis (F. Hand, Quaestiones Catullianae: Programmschrift Jena, 1848)

ac sulcis V