Catullus carmina 10

Testo base di riferimento: W. Eisenhut, 1983

Cura dell'edizione digitale: G. Maggiali, I. Turrini, 2009

Altre sezioni


Varus me meus ad suos amores

Visum duxerat e foro otiosum,

Scortillum, ut mihi tunc repente uisum est,

Non sane illepidum neque inuenustum.

5

Huc ut uenimus, incidere nobis

Sermones uarii, in quibus, quid esset

Iam Bithynia, quo modo se haberet,

Ecquonam mihi profuisset aere.

Respondi id quod erat, nihil neque ipsis

10

Nec praetoribus esse nec cohorti,

Cur quisquam caput unctius referret,

Praesertim quibus esset irrumator

Praetor nec faceret pili cohortem.

"At certe tamen", inquiunt, "quod illic

15

Natum dicitur esse, comparasti,

Ad lecticam hominis." Ego, ut puellae

Vnum me facerem beatiorem,

"Non" inquam "mihi tam fuit maligne,

Vt, prouincia quod mala incidisset,

20

Non possem octo homines parare rectos."

(At mi nullus erat nec hic neque illic,

Fractum qui ueteris pedem grabati

In collo sibi collocare posset.)

Hic illa, ut decuit cinaediorem,

25

"Quaeso", inquit, "mihi, mi Catulle, paulum

Istos commoda: nam uolo ad Serapim

Deferri." "Mane", inquii puellae,

"Istud quod modo dixeram me habere,

Fugit me ratio: meus sodalis -

30

Cinna est Gaius - is sibi parauit.

Verum, utrum illius an mei, quid ad me?

Vtor tam bene quam mihi pararim.

Sed tu insulsa male et molesta uiuis,

Per quam non licet esse negligentem."

10

praetoribus V

quaestoribus Mur.