Catullus carmina 8

Reference basis text: W. Eisenhut, 1983

Editing of the digital edition: G. Maggiali, I. Turrini, 2009

Other sections


Miser Catulle, desinas ineptire,

Et quod uides perisse, perditum ducas.

Fulsere quondam candidi tibi soles.

Cum uentitabas, quo puella ducebat

5

Amata nobis, quantum amabitur nulla!

Ibi illa multa tum iocosa fiebant,

Quae tu uolebas nec puella nolebat.

Fulsere uere candidi tibi soles.

Nunc iam illa non uult: tu quoque, inpotens, noli

10

Nec, quae fugit, sectare nec miser uiue,

Sed obstinata mente perfer, obdura.

Vale, puella. iam Catullus obdurat

Nec te requiret nec rogabit inuitam.

At tu dolebis, cum rogaberis nulla.

15

Scelesta, uae te! quae tibi manet uita?

Quis nunc te adibit? cui uideberis bella?

Quem nunc amabis? cuius esse diceris?

Quem basiabis? cui labella mordebis?

At tu, Catulle, destinatus obdura.

4

quo M

quod V